Anunciación de la Virgen,grabado de Missale Romanum impreso en Madrid en 1851

Miracula (1)

Beate Marie Virginis

 Ms. Thott 128, Biblioteca Real Copenhague

 

 

Para saber más:
AVELINA CARRERA DE LA RED Y FÁTIMA CARRERA DE LA RED

MIRACULA BEATE MARIE VIRGINIS
(Ms. THOT 128 de COPENHAGUE)

- UNA FUENTE PARALELA  A LOS MILAGROS DE NUESTRA SEÑORA DE GONZALO DE BERCEO -

 

LA CASULLA DE SAN ILDEFONSO, I

     Incipit prefacio de miraculis beate Marie virginis. Ad omnipotentis Dei laudem cum sepe recitentur sanctorum miracula, que per eos egit divina potencia, multo magis sancte Dei genitricis Marie debent referri preconia, que sunt omni melle dulciora. Ergo ad roborandas in eius amore mentes fidelium et excitanda corda pigrancium, ea que fideliter parrari audivimus largiente Domino recitare studeamus. Explicit prefacio.
     Incipiunt miracula gloriose Dei genitricis et perpetue virginis Marie.

 

De veste, quam ipsa attulit Hildefonso archiepiscopo

     Fuit in toletana urbe quidam archiepiscopus, qui vocabatur Hildefonsus, religiosus valde et bonis operibus ornatus, qui inter cetera bonorum operum studia sanctam Dei genitricem Mariam multum diligebat et prout poterat omni reverencia eam honorabat. In cuius laudem volumen insigne de eius sanctissima virginitate stilo eleganti composuit, quod ita eidem sancte et perpetue virgini Dei genitrici Marie complacuit, ut illi librum ipsum manu tenens appareret et pro tali opere illi gracias referret. Ille vero cupiens altius eam honorare constituit ut celebraretur sollempnitas eius singulis annis octavo die ante festivitatem dominici Natalis, ut ita videlicet si sollempnitas Annunciacionis dominice circa Passionem vel Resureccionem Domini evenerit, in predicto die sub eadem sollempnitate congrue restitui possit. Quod sibi satis videbatur iustum, ut prius sancte Dei genitricis ageretur festum, ex qua Deus horno natus venit in mundum. Que sollempnitas in generali concilio confirmata celebratur per multarum ecclesiarum loca. Ergo sancta Dei genitrix ei rursum sedenti in cathedra prope altare posita apparuit et vestimentum quod nos albam sacerdotalem vocamus, ei attulit dicens illi: "Hoc vestimentum de paradiso Dei, filii mei, attuli, quo vestieris in Dei et mea sollempnitate, et in hac cathedra sedebis, quando libuerit tibi ibi sedere. Sed scito certissime, quia preter te nemo impune sedere in hac cathedra vel hoc vestimentum valebit induere. Quod si quis presumpserit, Deo iudice ultione non carebit." His dictis sancta Dei genitrix ab illo discessit eique vestimentum quod attulerat reliquit. Quo ille valde letus utens in Dei et eiusdem sancte Marie servicio crescebat cotidie in boni operis exercitio. Post hoc feliciter migravit ad Dominum relinquens posteris ad honorandam Dei matrem pulcherrimum exemplum. Post cuius obitum quidam clericus, vocabulo Siagrius, iam prelibate urbis factus est archiepiscopus. Qui parvipendens predecessoris sui religionem, immo deceptus astuciis inimici in predicta cathedra contra proibicionem sancte virginis Marie consedit, sacrumque vestimentum induere volens, dixit: "Sic ego sum horno, sic et hominem fuisse scio predecessorem meum. Quare ergo non vestirer eo quo induebatur vestimento, cum eodem quo ipse functus est officio fungar presulatus ?" Hec dicens illo sacro se vestimento induit. Sed statim ulciscente Deo presumpcionem eius intactus eodem vestimentum arcius constrictus mortuu~ cecidit. Quod videntes qui simul aderant magno pavore constricti sacrum vestimentum, quod ille indigne acceperat, tulerunt et in thesauro eclesie, ubi actenus servatur, reposuerunt. Sic sancta Dei genitrix beatum Hyldefonsum, qui ei devote servierat, honoravit. Siagrii vero presumpcionem morte multavit ostendens quia quisquis eam honoraverit, graciam Dei et suam habebit. 

 

 EL SACRISTAN FORNICARIO, II 

De monacho per beatam Mariam de utraque morte liberato 

     Erat quidam monachus in quodam cenobio secretarii functus officio. Hic ergo valde erat lubricus et demoniacho instinctu aliquociens libidinis urebatur estibus. Tamen sanctam Dei genitricem non modice diligebat et transiens ante sanctum eius altare dicendo "Ave Maria gracia plena, Dominus tecum", eam cum reverencia salutabat. Adiacebat autem ipsi cenobio fluvius quem frater supradictus transibat, quando ad explendam concupiscenciam suam pergebat. Quadam igitur nocte volens ire ad scelus assuetum coram altari, ut solitus erat, sanctam Mariam salutavit ac deinde eclesie ianuas aperiens ad predictum fluvium pervenit. Quem dum vellet transire, a diabolo impulsus in eundem cecidit et mox demersus ibidem interiit. Cuius animam mox rapuit multitudo demonum cupiens eam deferre in baratrum. Sed pietate Dei affuerunt et angeli, si forte possent illi ferre aliquod solacium. Quibus venientibus dixerunt demones verbis contumacibus "Ut quid huc advenistis? Nil in hac anima habetis, quoniam propter mala opera que gessit, iure concessa est nobis". Ad hoc valde tristes sancti angeli, dum non sufficienter haberent, quid proferrent boni operis, ecce subito advenit sancta Dei genitrix et liberali auctoritate dixit illis demonibus: "Cur, o nequissimi spiritus, hanc animam rapuistis ?" Responderunt : "Quia invenimus eam vitam consumasse in operibus malis." At illa contra: "Falsa sunt -inquit- que profertis. Scio enim quia alicubi pergens me primum salutando, a me licenciam accipiebat atque rediens similiter hoc agebat. Quod si dixeritis quia vim vobis facimus, ecce ponemus in iudicio summi Regis." Cumque ex his inter se altercarentur, placuit altissimo Domino pro meritis sanctissime sue Matris ut anima fratris rediret ad corpus, quatinus penitenciam ageret de suis reatibus. Interea advenit tempus quo fratres ad cantandos matutinos imnos convocarentur et dum mora fieret ad pulsandum signum, surgentes aliqui ex fratribus secretarium predictum quesierunt atque non invenientes usque ad flumen perexerunt et eum demersum in aqua repererunt. Cuius corpus ab aqua extrahentes mirabantur cogitantes, qua occasione hoc ei contigisset. Cumque plura oppinantes inter se sermocinarentur, mirum in modum ecce ille frater a morte surgens inter eos astitit vivus et narravit fratribus que contigerant sibi et quomodo evaserat succurrente Dei genitrice. Post hoc non solum illud vicium quo delectari solebat deseruit, sed eciam Deo et sancte Marie matri eius ferventius servivit et in bonis actibus vitam suam consummans eciam in pace animam suam Deo reddidit.

 

 EL CLÉRIGO Y LA FLOR, III

De clerico beate Marie devoto in cuius ore iam mortuo flos inventus est

     Quidam clericus in carnotensium urbe degebat, qui erat levis moribus, seculi curis deditus, carnalibus eciam desideriis ultra modum subiectus. Hic tamen sanctam Dei genitricem nimis in memoria habebat et sicut supra de altero retulimus, eam sepissime salutacione angelica salutabat. Qui cum, ut fertur, ab inimicis peremptus esset, scientes eum satis irreligiosam vitam duxisse decreverunt extra cimiterium sepeliri debere. Quod ita fecerunt extraque atrium non ut tale decebat virum sepelierunt. Et cum illic per dies triginta iacuisset, sancta Virgo virginum illius miserata apparuit cuidam clerico dicens ei talia: "Cur ita iniuste egistis erga meum cancellarium ut poneretis eum extra cimiterium ?" Cui interroganti quisnam esset eius cancellarius, sancta inquit: "Ille qui ante triginta dies extra atrium a vobis est tumulatus, mihi devotissime serviebat et coram meo altari me sepissime salutabat. Cicius ergo ite et corpus eius de indecenti loco auferentes in atrio reponite." Hec dum ille enarrasset vehementer ammirati tumulum eius aperuerunt et florem pulcherrimum in ore eius invenerunt et linguam eius integram et sanam quasi ad laudandum Deum paratam. Intellexerunt itaque cuncti qui aderant quia Dei genitrici ex ore suo fecisset servitium quod sibi fuisset placitum. Et relato corpore eius ad cimiterium cum Dei laudibus decenter eum sepelierunt. Quod non solum pro illo sed eciam pro nobis credimus fecisse sanctam Dei genitricem quatinus tam nos quam audientes hece accendamur in Dei et eius amore. 

 

 EL GALARDÓN DE LA VIRGEN, IV 

De eo qui gaudii quod beate Marie precinebat particeps per ipsam factus est 

     Alter quoque quidam clericus in quodam loco commorabatur, qui et ipse Deo et eius alme Matri satis erat devotus. Qui inter cetera bonorum operum studia, quibus eidem sancte Virgini placere curabat, hanc antiphonam in eius laudem mente devota sepe decantabat: "Gaude, Dei genitrix virgo Maria; gaude, que gaudium ab angelo suscepisti; gaude, que genuisti eterni luminis claritatem; gaude mater, gaude, sancta Dei genitrix Virgo, tu sola innupta mater; te laudat omnis factura genitricem lucis. Sis pro nobis, quesumus, perpetua interventrix." In hac namque antiphona sancte Dei genitrici a Christi ecclesia quinquies gaudium predicatur, quia gladius enormis doloris eius animam pertransiit quando unigenitus eius filius, dominus noster Ihesus Christus, in cruce pro salute humani generis positus, quinque vulnera in proprio corpore sustinuit, ut per eadem tocius mundi dilueret crimina quinque sensibus humanis commissa. Nempe propter hec benedicta vulnera eciam a Spiritu Sancto in fine psalmorum iam olim illi quinque versus sunt editi, in quibus undecies Dominum laudare iubemur, quantinus hanc per laudem veniam transgressionis divine legis mereamur. Sed, ut ad narracionis ordinem redeamus, pretextatus clericus cum languore correptus ad extrema pervenisset, cepit anxiari et pavore nimio perturbari. Cui apparens sancta virgo Maria, dixit ei: "Cur tanto timore trepidas, qui tociens mihi gaudium annunciasti ? Ne paveas, quoniam nil mali pacieris, sed gaudii quod mihi precinebas sepe amodo mecum particeps eris." Audiens ille hec, putavit se sanitati restitutum et dum cum leticia se erigere vellet, anima eius a corpore egrediens peciit paradisi gaudia, ubi sicut ei promiserat sancta Dei genitrix, letatur per eterna secula. Ergo pensandum est quanto amore, quanto desiderio debeat in mente retineri que sibi servientibus tam velociter non desinit auxiliari.

 

 EL POBRE CARITATIVO, V 

De voce quam Mater misericordie pauperi suo presens respondit 

     Vir quidam pauper degebat in quadam villa, qui cum egeret stipe cotidiana per plura loca pergebat et tam ex largicione bonorurn virorurn quam ex labore manuum suarurn victum cotidianum acquirebat. Ita vero sanctam Dei genitricem Mariam prout poterat et sciebat ex toto corde suo honorabat, ut et de elemosinis que ei dabantur pro eius amore aliis pauperibus sepissime largiretur. Hic igitur, cum moreretur, cepit deprecari sanctam Dei genitricem ut eius misereri dignaretur et precibus suis ei felicitatem paradisi largiretur. Tunc ipsa sancta Mater rnisericordie ei assistens ait: "Veni, dilecte, et ut petisti perfruaris requie paradisi." Hanc ergo vocem audierunt plures qui in domo illa erant, que et mox effectus ostendit. Denique statim anima eius egressa de corpore perducta est ab angelis in paradisi gaudiis ubi, sicut promiserat sancta Dei genitrix, letatur cum sanctorum cetibus.

 

 EL LADRÓN DEVOTO, VI

De fure suspenso quem beata Virgo liberavit

     Sicut exposuit beatus Gregorius pappa de septem stellis pliadibus, que se quidem non contingunt et tamen lucis sue radiis ostendunt pariter, sic plures in mundo religiosi viri diversis estitere temporibus, qui Deo et sanctissime Matri eius simili devocione in una eademque virtute placere studuerunt. Quos aliqui imitantes meritis multo inferiores, meritis eiusdem sancte Virginis sepius erepti sunt a penis tam anime quam corporis. Unde nulli sit dubium quod referimus in diversis non dissimile miraculum.
     Fur erat qui vocabatur Ebbo. Multociens res alienas rapiebat aliorumque substanciis furtim ablatis tam se quam suos alebat. Attamen sanctam Dei genitricem venerabatur ex corde et eciam dum ad latrocinandum pergeret. exorando salutabat eam devotissime. Contigit autem quadam die dum quedam non sua furaretur. ut subito ab inimicis suis comprehenderetur. Qui cum se a reatu purgare nequiret, iudicio arbitrum decretum est ut laqueo appensus vitam finiret. Ductus est namque ad laqueum sine miseracione ulla, ut suspenderetur absque mora. Cumque eo suspenso iam pedes eius in aere penderent. ecce sancta Virgo in auxilium ei veniens. per triduum eum, ut sibi videbatur, suis sanctis manibus sustentavit nec aliquam lesionem pati permisit. Illi vero qui eum suspenderunt, cum ad locum illum unde paulo ante discesserant ubi ille pendebat redissent et vidissent eum viventem et vultu hylati quasi nil mali pacientem, putaverunt eum non plene laquo innexum et protinus ascendentes dum guttur eius vellent transfigere, iterum sancta Virgo manus suas guttuti eius apposuit nec transfigi permisit. Cognoscentes vero illi eo referente quod sancta Virgo auxiliaretur ei, valde mirati illum deposuerunt et amore Dei et eius genitricis liberum abire dimiserunt, qui abiens factus est monachus et quoad vixit. Deo et eius genitrici servivit.

 

 SAN PEDRO Y EL MONJE MAL ORDENADO, VII

De monacho qui meritis beate Marie ad agendam penitenciam revixit

     In monasterio Sancti Petri, quod est apud urbem Coloniam, erat quidam frater cuius vita et mores nimis ab habitu monachali discrepabant. Nam leviter se agens in pluribus actibus eciam filium contra propositum monachi habebat et in multis se tradiderat actibus seculi. Hic igitur aliquando cum quibusdam fratribus pocionem pro corporis salute accipiens, irruente languore nimis afflictus sine confessione vel Christi corporis sacra communione repente defunctus est. Cuius anima ab antiquo hoste mox arrepta ducebatur ad infernalia claustra. Quod cernes sanctus Petrus, cuius erat monachus, accessit ad benignum Dominum et pro anima eius deprecabatur eum. Cui Dominus: "Ignoras -inquit- Petre, quod propheta me inspirante dixit ? -'Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo at quis requiescet in monte sacro tuo ?'. Subiciens : 'Qui ingreditur sine macula et operatur iustitia",.' Quomodo ergo hic potest salvus fieri, cum neque sine macula sit ingressus, neque iusticiam ut debuit operatus ?" Hoc audiens beatus Petrus sanctos angelos et deinde singulos ordines sanctorum deprecatus est ut orarent Dominum pro anima fratris. Quibus singulis se deprecantibus eum ea que ante retulimus responderet Dominus, novissime venit ad sanctam Dei genitricem sanctasque virgines sciens certissime earum exaudiri preces. Quam ob rem cum surrexisset sancta Dei genitrix precatura Filium cum sanctis virginibus, statim adsurrexit eis Christus et dixit sue sancte Matri sanctisque virginibus: "Quid a me poscis, dulcissima Mater, cum meis sororibus karissimis ?" Cui sancta Maria virgo dum responderet, quod pro anima fratris memorati postularet, Christus ait illi: "Licet per prophetam dixerim neminem posse in meo tabernaculo habitare nisi qui sine macula ingreditur et iusticiam operatur, tamen quia tibi placet, ut indulgencia consequatur, concedo ut anima fratris ad corpus revertatur ut, acta de malis actibus penitencia, demum requie perfruatur." Hoc ut sancta Virgo sancto Petro apostolo innotuit, sanctus Petrus confestim magna clave quam tenebat diabolum terrens, eum in fugam convertit et animam fratris, quam tenebat, eripuit. Quam duobus speciosis pueris comendavit, et ipsi nichilominus, ut reduceretur ad corpus, comendaverunt eam cuidam fratri qui fuerat monachus prefati monasterii. Qui reducens eam, rogavit quasi pro munere ut singulis diebus diceret pro eo psalmum "Miserere mei, Deus", et persepe mundaret scopis sepulcrum eius. At frater ille de morte resurgens, que sibi contigerant vel que viderat narravit et quomodo diabolo fuisset ereptus suffragiis sancte Dei genitricis atque sancti Petri apostoli. Sane si hoc quod narravimus miraculum alicui incredibile videtur, quantum possit cogitet sancta Dei genitrix super omnes ordines sanctorum apud Dominum et Regem celi et Regem celi et terre, filium suum, et deponet omne incredulitatis ambiguum. Si de clave sancti Petri obicit, qua terruit inimicum, meminerit quia incorporalia nisi per corporalia narrari corporeis non possunt. Veruntamen Deo nichil est impossibile. Cui est honor et gloria per omnia secula seculorum, Amen.

 

 EL ROMERO ENGAÑADO POR EL ENEMIGO MALO, VIII

 De eo qui pudenda sibi et guttur abscidens per beate Marie iussum vite redditus est

     Neque hic silere debemus, quod beate Marie dominus Hugo, abbas cluniacensis eclesie, solet narrare de quodam fratre sui monasterii. Idem vero frater Giraldus vocabatur. Qui cum adhuc laicus esset, desiderabat condam ad sancti Iacobi limina properare. Preparatis itaque itineris necessariis sub luce diei qua iter debebat aggredi cum sociis, cum sua concubina dormivit devictus voluptate carnis. Cumque paululum in itinere processisset cum sociis suis, antiquus hostis eum decipere cupiens, qui aliquando transfigurat se in angelum lucis, in similitudinem beati Iacobi apostoli ostendit se ei atque dixit: "Scias, quod pro malis actibus que gessisti iam non potes salutem consequi, nisi feceris que dixero tibi." Ait ille: " ¿Quid vis ut faciarrí?" Respondit diabolus: " Abscide igitur primum tua genitalia membra et deinde interfice te ipsum, et ob hoc habebis a Deo premium sempiternum." At ille putans eum veraciter esse sanctum Iacobum qui talia ei iuberet, arrepto ferro membra virilia abscidit ac postea per guttur suum ferrum trahens semetipsum ad mortem vulneravit. Quem iam morti proximum audientes socii eius eumque ad extremum spiritum violenter trahentem ut vident sanguine cruentatum, dimittentes eum cum festinacione fugerunt metuentes ne forte dicerentur vel cupiditate pecunie vel aliqua occasione peremisse illum. Porro cum fugissent illum defunctum, rapuit animarn eius hostis antiquus qui eum deceperat cum satellitibus suis, se ita predam cepisse non modice gavisus. Nutu vero Dei dum transissent secus eclesiam sancti Petri, venit eis obviam sanctus Iacobus assumpto secum sancto Petro et dixit demoniace cohorti: "Cur tulistis animam peregrini mei ?" Illi vero proferebant quicquid mali poterant et quod ad extremum se peremisset, et dixit eis sanctus Iacobus : "Sciatis certe quod non gaudebitis de eius morte, nam sub mei specie eum decepistis et hoc quod fecit quasi obediens mihi Simpliciter egit. Quod si contra hoc reluctamini, eamus ad iudicium sancte Marie, Dei genitricis." Igitur cum ob hoc ante eandem sanctam Dei genitricem venissent et quid de hac re sibi placeret inquirerent, ipsa sancta Virgo plena pietate indicavit animam debere ad corpus reverti ut de malis que egerat posset penitendo purgari. Sic itaque meritis sancte Marie virginis et sancti Iacobi apostoli anima ad corpus reversa est. Homo itaque revivescens invenit se sanum et tantum modo cicatricem in testimonio remansisse, ubi fuerat guttur desectum. Porro virilia membra que sibi demerat, non sunt ei restituta preter unum foramen parvulum per quod mingebat exigente natura. Hic denique monachus factus in supradicto monasterio cluniaco vixit multis diebus devotus in Dei servicio.

 

 EL CLÉRIGO SIMPLE, IX

De presbytero qui non nisi beate Marie missam cantare sciebat

     Sacerdos quidam erat parrochie cuiusdam ecclesie serviens, honeste vite et optimis studiis preditus, sed litterarum sciencia non plene imbutus; etenim unam tantum missam sciebat, quam devotissime in honorem Dei et sanctissime genitricis eius omnibus diebus decantabat, et hic est eius introitus: "Salve sancta parens." Ob hoc a clericis apud episcopum accusatus confestim arcersitus ad eum est perductus. Quem corripiens episcopus interrogabat si verum esset quod de eo audierat. Qui respondit ei verum esse et se aliam missam nec scire nec cantare solebat. Ad hec episcopus commotus furore, dicens eum seductorem hominum, officio misse privavit eum. Reversus vero presbyter ad suam domum, tristabatur propter misse privacionem. Nocte vero sequenti apparuit sancta Maria in visione episcopo, dicens ei aliquantulum severa voce: "Ut quid ita meum cancellarium tractasti, ut prohiberes Dei et meum servicium ab eo fieri ? Pro certo igitur scias quia, nisi cicius ut agat divinum servicium sicuti solet iusseris, die tricesima morieris." Hac visione tremefactus episcopus surrexit concitus et mittens ad presbyterum mandavit ut ad se veniret quantocius. Qui dum venisset episcopus ad pedes eius cecidit et ut ei indulgeret humiliter poposcit. Deinde precipit ut nunquam aliam missam ultra cantaret nisi eam, quam de sancta Maria virgine cantare solitus esset. Ex tunc vero ipsum presbyterum magnifice honorabat, quem eciam pro Dei amore et sancte Marie dum ipse vixit et vestivit et aluit. Sic sancta Dei genitrix sacerdotem suum sibi servientem ab iniuria protegens que ei necessaria erant preberi fecit et postea defunctum ad vitam eternam suis meritis introduxit.

 

 LOS  DOS  HERMANOS, X

De eo cui beata Virgo precepit ut singulis diebus sibi cantaret psalmum  «Beati immaculati»

     Erant duo fratres in urbe Roma, quorum unus vocabatur Petrus, prudens et strenuus ecclesie sancti Petri archidiachonus, sed avarus. Alter vero Stefanus dicebatur, qui iudex in eadem urbe constitutus sepe munera accipiendo, iudicium pervertendo et aliis non debita dando, aliis sua auferendo, multos iniuste iudicabat. Nam eciam tres domos eclesie sancti Laurencii et sancte Agneiis unum ortum iniuste abstulit. Accidit autem ut frater eius Petrus moreretur et in penas purgatorias pro suis culpis duceretur. Post paucos quoque dies defunctus est et Stafanus (sic) et ad iudicium Dei adductus. Quem sanctus Laurencius cernens, cui tres domos subtraxerat, quasi cum indignacione approximans ei tercio bracchium eius strinxit arcius et non minimo dolore cruciavit. Sancta quoque Agnes pro orto sibi subtracto cum sanctis virginibus faciem suam ab eo avertit. Et tunc Dominus celi qui est iudex iustus, dans iudicium super eum, dixit: "Quoniam multociens aliena subtraxit et munera accipiendo et prave iudicans veritatem vendidit, dignum est ut in loco Iude traditoris debeat poni." Quid plura? Sine mora impletur iudicium Domini. At vero idem Stephanus dum adhuc viveret, valde diligebat sanctum Preiectum episcopum et m~rtirem atque singulis annis clericos pascendo et multas elemosinas dando pauperibus honeste eius agebat sollempnitatem. Dixerunt ergo sancto Preiecto: "Sancte Preiecte, cur non succurris Stephano, qui tam devotus extitit in tuo servicio ? Accede ergo confidenter ad misericordem et benignum Deum, ut sua potenti pietate largiatur ei aliquid misericordie." Tunc sanctus Preiectus primo accedens ad sanctum Laurencium et ad sanctam Agnetem in quos ille deliquerat, precabatur ut ei veniam darent. Illi vero pro amore eius culpam dimiserunt cicius. Denique exoravit Dominum pro eo et cooperante sancta Maria, Dei genitrice, et mox obtinuit ut anima eius rediret ad corpus, quatinus quod tulerat redderet et de peccatis suis penitenciam ageret diebus vivens XXX. Interea dum duceretur idem Stephanus ad locum Iude traditoris, ut iudicaverat Dominus, audivit a longe quasi voces plangencium animarum in penis positarum, inter quas agnovit Petrum fratrem suum. Ad quem appropinquans dixit ei: "Quomodo, frater, in penas istas es adductus, quem virum iustum putabamus ?" At ille: "Quia aliquantulum -inquit- fui avarus, idcirco huc sum adductus." Ad hoc Stephanus: "Speras -inquit- ultra consequi salutem ?" Cui ille: "Spero -inquit- quoniam, etsi avarus fui, tamen multa bona opera erga sanctam Ecclesiam facere studui. Quod si dominus apostolicus missam pro me cum cardinalibus suis cantaret, largiente Deo veniam consequerer et solverer ab his quas pacior penis." Post hoc dum Stephanus Domino iudice ut supra dictum est in loco ubi Iudas torquebatur, qui erat quasi puteus clavis acutis prefixus circumquaque, fuisset immersus, venit iussio altissimi Dei ut anima eius rediret ad corpus. Reductus cum venisset ante sanctam Dei genitricem Mariam, iussit ei ipsa Virgo piissima ut singulis diebus vite sue diceret psalmum "Beati immaculati". Ergo dum supradictus Stephanus que sibi contigerant apostolico domino narravit et his qui erant cum eo, et que audierat a fratre suo Petro. Ostendit ei et bracchium siccum quod constrinxerat sanctus Laurencius, quod mirum in modum ita lividum erat, ac si vivens in corpus hoc passus fuisset, addidit eciam hec: "In hoc scietis quia vera sunt que refero vobis, dum videbitis me migrare ab hac vita XXX diebus peractis." His verbis fidem faciens audientibus, quod iniuste abstulerat reddidit et exinde peracta penitencia de reatibus, tricesima die feliciter migravit a seculo.

 

 EL LABRADOR AVARO, XI

De seculari qui ob devotum «Ave María» de inferno ereptus est

     Erat quidam vir secularis rurali opere deditus et aliis mundanis studiis occupatus. Qui dum multis pravis actibus esset intentus, eciam dum terram suam exararet quantum poterat terre vicinis suis subtrahebat et metas suas transgrediens iugeribus suis aliorum terram furtim sociabat. Hic tamen sanctam Mariam Dei genitricem sepius in mente habebat et plerumque eam, ut supra de aliis retulimus, sicuti sciebat devote salutabat. Iste ergo cum esset defunctus, convenerunt demones animam eius se rapere confidentes. Affuerunt eciam angeli, qui cum proferrent pauca bona ab eo facta, ceperunt demones econtra proferre multa mala. Cumque ob hoc exultantes putarent se vicisse, intulit unus ex angelis quod cum devocione solitus esset salutare sanctam Mariam. Hoc audientes spiritus inmundi confestim relicta predicti hominis anima recesserunt confusi. Sic anima illa erepta est ab adversariorum potestate et perpetuam dampnacionem evasit, largiente Deo per sue genitricis merita, que cum eo in eternum sit benedicta, Amen.

 

 EL PRIOR DE SAN SALVADOR Y EL SACRISTAN UBERTO, XII

De monacho qui ad horas beate Marie non sedens per solam eandem vocationem salvatus est

     Apud civitatem que Papia dicitur, in monasterio Sancti Salvatoris, fuit quidam monachus qui erat prior ipsius monasterii constitutus. Hic levis in eloquio erat et pravis moribus multisque actibus non sibi proficius intentus. Sed tamen, quamvis ita videretur inreligiosus, sanctam Mariam, matrem Domini, non parum diligens singulis horis laudes Dei eiusque cantabant et dum eas cantaret, semper stabat nec ullatenus sedere volebat. Expleto denique vite sue tempore, defunctus et tumulatus, post anni circulum apparuit cuidam secretario monasterii, qui vocabatur Hubertus. Is autem, ut mos est secretárius, ante matutinos ymnos surrexerat quadam nocte et lampadum lumina refovebat stans ante altare, cum ecce prefatus frater defunctus cepit eum clamare aperta voce: "Frater Huberte, frater Huberte." At ille hoc audiens valde territus est et ignorans quid hoc sibi vellet, et ad mansiones privatas que erant in infirmorum domo, quoniam viciniores erant monasterio, accessit. Ibi quoque prefatus frater defunctus cepit clamare: "Frater Huberte, frater Huberte." Ille vero non ausus ei respondere, ad stratum suum cum tremore rediit. Et cum obdormisset, adstitit frater sepe nominatus et dixit ei: "Quare dum te vocarem respondere mihi noluisti ?» Quem ille recognoscens, requisivit eum dicens: "Quomodo te habes, frater ?" Respondit ille "Usque nunc male fui exilium passus in quadam regione cuius princeps vocabatur Smirna. Ubi dum degerem multis tribulacionibus oppressus, accidit ut transiret per illum locum veneranda regina et omni laude dignissima sancta Maria, magni Regis nostri mater potentissima, cui dum viverem solitus eram singulis horis ferre nuncia. Que videns me agnovit et inde adducens me secum adduxit et in bonum locum me posuit." Hoc audiens ille frater ceteris fratribus innotuit quod defunctus frater, sicut eo referente noverat, per sanctam Dei genitricem supplicium evasit. Unde colligitur quantam spem evadendi tocius periculi possint concipere si qui devote dulcissimas horas tam clementissime Domine iugiter personantes, illi diatim studuerint servire. Ipse autem frater Hubertus postquam hoc vidit et narravit intra paucos dies defunctus ex hoc mundo decessit.

 

 EL NUEVO OBISPO  DE  PAVÍA, XIII

De clerico papiensi qui electione beate Marie promotus est in pontificen

     In supradicta urbe fuit quidam clericus qui vocabatur Iheronimus, morum probitate valde decoratus. Qui sancte Dei genitrici valde placere studebat vel salutando vel eciam horas canendo et servicium eius multis modis agendo. Accidit autem ut civitatis antistes die quodam obiret et eclesia sine rectore remaneret. Quam ob rem collecti clerici cum senioribus urbis statuerunt triduo ieiunium celebrari ut ostenderet Deus quem vellet episcopum fieri. Interea sancta Dei mater cuidam viro apparuit eique dixit: «Vade et dic populo ut accipiant meum cancellarium et statuant eum huius urbis episcopum." At ille dum percunctaretur quis esset eius cancellarius, respondit hunc esse qui vocabatur Iheronimus, qui esset in Dei suoque servicio die ac nocte strenuus. Evigilans autem ille narravit hoc senioribus urbis qui requirentes ipsum Iheronimum cum magno honore fecerunt ordinari episcopum. Sic quoque idem Iheronimus, favente Dei genitrice sancta Maria, episcopali honore sublimatus in sanctitate Deo et eius Virgini matri omnibus diebus vite sue servire studuit et post hec feliciter obiens ad celos migravit.

 

 LA IMAGEN RESPETADA POR EL INCENDIO, XIV

De velamine ymaginis et de flabel1o prope posito quem ignis circumseviens nec saltem obscuravit

     Est quedam eclesia in honore sancti Michaelis in monte qui dicitur Tumba in Periculo Maris. In hac monachorum multitudo sub regulari institucione famulatur Deo. Contigit autem quodam tempore ut succenderetur ipsa eclesia divino iudicio fulgure de celo in eam cadente. Erat autem ibidem ymago quedam decenter ex ligno fabricata in sancte Dei genitricis Marie veneraciones habens super capud suum in modum mitre candidum velamen. Igitur ignis, ad locum cum venisset ubi erat ymago illa. omnia que circa erant combussit. Ipsam vero ymaginem quasi expavescens omnino intactam reliquid ita ut eciam velamen candidum quod gestabat in capite odore fumi non valeret aliquatenus obscurari. Evasit eciam ab igne alia una scopa de pennis pavonis iuxta flabellum dependens, quoniam erat innixum ipsi ymagini. Digna prorsus ostensa sunt miracula quia illius ymaginem ignis tangere non valuit. que corpore et mente semper virgo permanens carnis concupiscenciam nullatenus scivit. Sic ipsa sancta Dei genitrix ymaginem suam, ut diximus, ab igne defendit ostendens quod sibi servientes ab igne eterno liberare facillime possit.

 

 EL NOVIO Y LA VIRGEN, XV

De clerico qui uxorem et omnia reliquit propter beatam Mariam

     In territorio civitatis qui dicitur Pisa erat quidam clericus eclesie sancti Cassiani canonicus. Hic sicut de pluribus retulimus sancte Virgini Marie, angelorum et mundi regine, servicium devota mente reddebat horasque diei que tunc temporis a paucissimis dicebantur in eius honore sedule decantabat. Cuius genitores, cum morte interveniente ex hac luce migrassent, qui valde nobiles et divites fuerant. dimiserunt ei magnam hereditatem quia preter eum alium non habebant heredem. Venientes autem amici eius ad eum insistebant ut rediret ad domum quam parentes ei reliquerant et ducens uxorem gubernaret suam hereditatem. Qui prebens assensum eis cum illis habiit et veniens ad possessionem parentum suorum uxorem ducere constituit. Inter hec vero cepit segnior esse in servicio quod solebat reddere sancte Marie. Quadam vero die cum ad celebrandas nupcias coniugis quam sibi elegerat tenderet, in itinere devenit ad quandam eclesiam et recordatus servicii soliti sancte Marie, rogavit suos socios ut eum paululum expectarent. dicens se velle ad ecclesiam illam orandi gracia pergere. Ingressus itaque eclesiam cepit horas sancte Marie devota mente cantare. Cumque socii eius monerent eum ut acceleraret, inde gressum movere noluit, donec totas horas expleret. Adhuc autem in eclesia eo persistente apparauit ei sancta Dei genitrix Maria et ei severa voce dixit. "O inique et stultissime hominum. Cur me dereliquisti cum tua amica essem, illaqueatus in alterius amorem ? Nunquid alteram invenisti meliorem ? Moneo te ne me delinquas ne me contempta alteram uxorem ducas." Et his verbis nimis territus ad socios rediit simulans se veraciter uxorem ducere. Itaque ex more nupcias celebraverunt cum grandi leticia. Nocte vero sequenti ingressus cubiculum quasi cum uxore pausaturus, ignorantibus cunctis clam domum egressus, tam uxorem quam omnia que habere potuit reliquit et, ut creditur. locum Dei servicio et sancte genitricis eius aptum querens. quo abierit vel quo fine discesserit hactenus sciri non potuit. Nemo tamen ambigere debet quod ipsius sancte celi Regine sit protectus usque in finem munimine, pro qua se hortante totum mundum statuit relinquere Deo opitulante, cui est honor et gloria in secula seculorum, Amen.

 

 EL JUDEZNO, XVI

De puero hebreo quem beata Virgo illesum in fornace servavit

Contigit quondam res talis in civitate Bituricensi, quam solet narrare quidam monachus Sancti Michaelis de Clausa, nomine Petrus, dicens se eo tempore illic fuisse. Die igitur sollempnitatis Pasche cum christiani pueri in quandam eclesiam accederent ad participandum sacrum corpus Domini, quidam puer de gente hebreorum qui cum eis litteris instruebatur inter illos ad altare accessit et corpus dominicum ignorante presbytero cum eis percepit. Erat autem super altare quedam ymago sancte Marie velamen habens super capud suum, de qua videbatur ipsi puero iudaico quod ipsa quasi aliqua venerandi habitus mulier accedentibus ad communionem illam cum sacerdote distribueret unicuique partem. Reversus igitur ad paternam domum puer predictus cum interrogaretur a patre unde venisset, respondit se cum sociis pueris ad eclesiam isse et eis communionem percipientibus similiter communicasse. Hoc audiens pater gravi iracundia accensus corripiens puerum cum furore conspexit haut longe fornacem ardentem currensque iactavit puerum in illam. Statim autem ipsi puero sancta Dei genittix in specie ymaginis quam super altare viderat apparuit eumque ab igne liberans nec eciam parum caloris eum sentire permisit. Mater vero pueri nimio dolore constricta eiulando clamare cepit multosque tam christianos quam iudeos in brevi aggregavit. Qui videntes puerum in fornace viventem et nullam ignis lesionem pacientem, confestim eduxerunt eum sciscitantes quomodo evasisset ignis incendium. At ille respondit eis: "Quoniam illa veneranda domina que super altare stabat et nobis communicantibus particulas dabat mihi auxilium prebuit et omne incendium a me depulit nec eciam odorem ignis me sentire permisit." Tunc christiani intelligentes. sanctam Dei genitricem eius esse protectricem, iudeum patrem pueri, qui in fornace miserat" eum, in eandem fornacem immiserunt. Qui statim ab igne cruciatus inmomento exustus est totus. Quod videntes tam iudei quam christiani Dominum et sanctam eius genitricem collaudaverunt et ex illa die in Dei fide ferventes permanserunt.

 

 LA IGLESIA  DE LA  GLORIOSA  PROFANADA, XVII 

De ulcione pariter et miseracione quam beata Virgo in quodam exercuit

     Sicut ex iam relatis de sancta Dei genitrice miraculis plurimi possunt intelligere legentes quique sanctam eandem Mariam ,magne pietatis esse ut pote matrem misericordie erga eos maxime qui ei devote student existere, sic eciam sciendum est in contemptores eius asperam esse, ad quod ostendendum referamus quod scimus nostris temporibus gestum.
     Tres quidem inclites cum odio haberent quendam virum et quererent illum occidere, multa opportunitate sine amicorum presidio repperientes eum, impetum fecerunt ut interficerent illum. At ille concitus fugit in eclesiam sancte Marie nomine consecratam, si forte ob reverenciam eius imminentem sibi evaderet periculum ac mortem. Illi vero crudeles irruentes eclesiam ingressi absque ulla miseracione peremerunt eum coram altari. Ob quam rem commota est sancta Virgo Maria contra eos et mox ulciscente Deo pro tanta presumpcione accensi sunt igne qui singulorum membra vehementer cepit comburere. Qui divinam sencientes super se ulcionem nimioque dolore coacti ad precandam sanctam Mariam, Dei genitricem, quam multum offenderant, cum magna cordis contricione sunt conversi. Quorum precibus placata ipsa Virgo sancta, que est semper pietate plena, clementer liberat eos ab igne quo urebantur, largiente Deo. Non tamen ex toto sanitas reddita est eis. Statim autem ut pergere valuerunt, episcopum adierunt quid egissent vel quid eis accidisset narraverunt et ab eo penitenciam sibi dari poposcerunt. Quibus ipse episcopus indicens penitenciam arma quibus virum peremerant locum penitencie prout sibi visum est eis imposuit, videlicent ut indesinenter super se ea ferrent et congrue peniterent, donec Deo et sancte Marie, genitrici eius, satisfacerent. Qui penitencia suscepta abinvicem separati a solo proprio discesserunt et plurimo tempore victum querendo per diversa loca iter egerunt. E quibus unus, dum venisset ad quandam nuncupatam Aniphridi villam secus f1uvium Itonam sitam, accessit ad cuiusdam mulieris domum, que Emma vocabatur, ubi tunc forte eramus causa petendi elemosinam. Is itaque nobis seriatim que contigissent narravit, ea que de eo suisque sociis supra retulimus, et ut magis audientibus fidem faceret, coram nobis se expoliavit et suo gladio, quo virum percusserat memoratum, se ad nudum corpus cinctum ostendit. Qui gladius, ut perspeximus, non parum erat latus sed tumore iam distencte carnis admodum coopertus. Adiecit eciam sibi nunciatum divinitus ut ad quandam eclesiam sancti Laurencii properaret ibique misericordiam sibi fieri in proximo a Deo speraret. His dictis et accepta elemosina protinus discessit ab eadem villa. Sed libet paululum intueri maximam Dei benignitatem et eius sancte genitricis erga istos homines, quia cum graviter deliquissent in Dominum, eos quidem graviter admodum verberavit sed tamen perdere noluit, immo ad penitenciam revocavit et spem perpetue salvacionis eis tribuit. Dicet forte aliquis: «Quare sancta Virgo Maria non defendit virum qui confugit ad eius eclesiam ?" Hec dicens perpendat quia sicut quidam ait sapiens: «Occulta sunt iudicia Dei" et ideo non discutere debemus temere. At tamen nemo ambigat supradictum virum non frustra sancte Dei genitricis presidium expetisse. Legimus siquidem de sanctis aliquibus quia in talibus periculis magis voluerunt animam quam corpus liberare. Liberacio vero corporis ad anime liberacionem sic est sicut momentum ad eternitatem. Quanto magis sancta Dei genitrix vel prefatum hominem vel quemcumque voluerit potest liberare ab eterna morte. Que, quicquid ei placuerit, valet a Domino filio suo libere impetrare. Ergo debemus vere credere quod anima sepe dicti hominis, que forte exigentibus culpis meruerat perimi. quocumque modo ipsa domina voluit, misericordiam impendit, sic omnibus ad se confugientibus toto corde facere non desinit. quam eciam oremus ut nobis a Domino filio suo obtineat veniam cui cum Deo Patre et Spiritu Sancto in eternum sit gloria, Amen. 

 

 CRISTO Y LOS JUDIOS DE TOLEDO, XVIII 

De ymaginern quam iudei crucifigere deliberaverunt 

     Ad excitanda humilium corda ut percipiant gaudia eterna, sub brevitate sermonis ut in proverbio dicitur, in paucis constringere multa, de magna matre Salvatoris quoddam descripturus miraculum, quod a viris spiritualibus prelibatum est meis auribus narrabo. In urbe toletana cum ab episcopo in die Assumpcionis sancte Virginis Marie misse sollempnia celebrarentur et a populo preces Domino devotissime funderentur, inter ipsius misse secreta quedam vox elapsa de celo divinitus audita est, que de filio suo, unico mundi tocius Salvatore, et conviciis ac demum de morte crucis, a iudaico populo perfido male sic verberato conquesta est: "Heu, heu, quam manifesta et immanissima probatur esse iudaice gentis perfidia! Heu, quam dira calamitas quod intra Dei, mei nati, mundi Redemptoris, crucis salutifere signaculo signati Regis, ovilia manet et regnat insania iudaice gentis ! Que meum unicum Filium, lumen et salutem fidelium, iam secundo conviciatur et crucis supplicio mortificare conatur." Hec cum intencione sedula cordis intimi plebs non minima percepisset nec oblivioni perpetue sed memoria spirituali deitate superna vivificante tradidisset, archipresulis oviumque suarum sibi commissarum consilio communi decretum est quod ad eiusdem civitatis domos iudeorum pergerent et quod voce virginali conquestum est, prudenter et sollicite perquirent. Sicque factum est. Quibus itaque domos iudeorum pontificis intrantibus et sinagogam per domorum abdita ne quid actum fuisset a iudeis pre timore, cum inquirerentur a circumdantibus inventa nec mora quedam est ymago cerea quam quasi viventem ad christiane promissionis et fidei deductam sputis, colaphis ac morte crucis perimi desiderabant. Inventa a christianis ymagine, dolum et perfidiam iudeorum fraudulentorum deleverunt ipsosque iudeos eadem hora neci tradiderunt. Veneremur igitur omnes dignissimam Dei genitricis Marie excellenciam cuius integritate virginitatis et ope salutifera misericordie adiuti et eterne per eius unicum Filium, generis humani reformatorem, collati saluti que quasi Filii sui passionem secundo male molitam a iudeis perfidis doluit et dolendo per scriptam passionem plebem christianam docuit et demonum, humani generis inimicorum, fraudibus liberare voluit, sic nos sue pietatis affectus sui Filii sinui representet beatissimo et a perpetuo Gehenne infernalium incendio liberet. Per eundem Dominum nostrum Ihesum Christum filium suum qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in secula seculorum, Amen.

 

 EL PARTO MARAVILLOSO, XIX

De quadam muliere que liberata est per beatam Mariam de periculo mortis

     Piissimo sancte Dei genitricis miraculo in ipsis aeriis spiritibus patrato nostro pro posse iam prelibato, quid in aquoso eciam elemento ipsius misericordia exercuit, paucis aperiendum videtur. In loco qui Tumba dicitur quedam eclesia in honore sancti Michaelis archangeli honorifice admodum constructa est. Ille vero locus oceano undique cinctus ipsius estu, qui grece reuma dicitur, nimis terribilis propter accessum maris Malina nuncupatum et recessum Ledona dictum omnibus advenientibus et limina sancti archangeli petere desiderantibus bis in die sinum pretendens. Non autem ut cetera maria gradatim. verum precipiti cursu cum magno fremitu ac strepitu terrificoque sonitu accurrens, sepe intercipit iter agentes et ideo isdem locus Periculum Maris appellatur. Omnium itaque terrarum populi hunc locum in sollempnitate sancti archangeli Michaelis iugi devocione frequentant, angelica suffragia per hoc se posse adipisci sperantes. Quadam igitur festivitate ipsius archangeli turbis ad eius limina properantibus, ecce iam in medio arene maris positis, affuit inter ceteros quedam mulier paupercula vicino partu omnino iam gravida, cum ecce subito terribilis sonitus maris intonat, et cunctis prepeti cursu modo amentium fugientibus, ipsa miserrima mulier nichil humani auxilii habens, sola remansit, usu eciam pedum pre nimio timore, dolore et labore destituta. Irruerant enim in eam, ut de alia quadam divina pagina narratur, dolores subiti. Quid ageret, quo se verteret, ignorabat. Clamabat cum eiulatu miserabiliter auxilium petens, sed unusquisque tueri se ipsum cupiens audire dissimulabat. Quod forte non casu sed magis divina gestum voluntate constat, quatinus ex hoc Christi bonitas maxime in tribulaciones presens eiusque piissime matris Marie omnibus claresceret. Igitur absente humano auxilio recurrit ad divinum, Deum lacrimabili voce invocans et eius genitricem Mariam sanctumque Michaelem archangelum. Populusque omnis ad hoc spectaculum in lictore consistens, geminas manus ad sidera tendens, Dei et eius misericordissime matris Marie auxilium flebiliter invocabant. Universis ergo Cristi adiutorium implorantibus, advenit Domina nostra, genitrix Dei semperque Virgo Maria, ultra omnem angelicam et humanam misericordiam pia et, veluti ipsi mulieri videbatur, manica super eam proiecta ita intactam a tetrisono impetu maris reddidit, ut nec minima eciam gutta tocius abissi vestimenta illius contigeret. Ibi igitur quasi in tutissimo loco posita peperit filium sine timore illic permanens, donec iterum mare suos fluctus in se retráhens, liberum iter eundi mulieri preberet. O mira Dei virtus! Servavit enim olim prophetam Ionam tribus diebus et tribus noctibus in ventre ceti, istam vero mulierculam in medio aquarum reservavit per stellam maris Mariam, magnam parentem Dei. Erant quondam aque antiquo populo Dei quasi pro muro a dextris et a sinistris. Huic autem paupercule ad instar domus per Reginam celi extiterunt in necessitatibus suis. Refertur a quibusdam sanctum Michaelem archangelum quendam suum peregrinum sublev~ione aquarum liberasse a periculo maris, sed hanc mulieren Domina mundi in ipsis fluctibus liberavit a periculo mortis. Quis tantam Dei genitricis pietatem considerare sufficiet? Quis Reginam celi et terre paupercule mulieri tam cito in tanta necessitate succurrentem non miretur? Venit itaque cum puero ad litus que sola in mari relicta erat, miraculi spectaculum omni populo prebens; estimabant enim eam iam in ponto necatam. Hic re vera quislibet sapiens illam veridicam sentenciam pretendere potest: Ubi deest humanum auxilium, sine dubio adest divinum. Cernens namque super tam mirabili facto unumquemque ultra quam dici fas sit gratulari, mirari et, quasi incognitum esset, referri alteri. Omnes in commune piissimam misericordiam Dei genitricis et semper Virginis Marie predicare. Denique pergit mulier turba comitante ad eclesiam sancti Michaelis archangeli, fiunt nota fratribus loci sancte Dei genitricis miracula, pulsantur classica, cuncti cum maximo tripudio clamant: "O quam pia est domina nostra sancta Maria !" Succurre ergo, Dei genitrix Virgo, et nobis miseris peccatoribus, famulis tuis, in tua misericordia sperantibus, ut non nos demergat tempestas aque neque absorbeat nos profundum neque urgeat super nos puteus os suum, sed tua misericordissima pietate et sanctissima intercessione adiuti ac confortati, serviamus vero Regi qui vivit et regnat per immortalia secula, Amen. 

 

 EL MONJE  EMBRIAGADO, XX 

De quodam monacho per beatam Mariam tribus vicibus a diabolo liberato 

     Olim fuit quidam monachus in quadam monachorum congregacione, quem domina nostra suum famularissimum esse tali modo dignata est ostendere. Contigit aliquando, credo instigante diabolo, illum in cellario tantum bibisse ut putaretur fere omnino sine sensu esse. Ex quo cum advesperascente iam die ita imbutus exiret ac versus eclesiam per claustrum tenderet, visus est diabolus ei in specie cuiusdam mire magnitudinis tauri occurrere, ipsumque de suis cornibus velle transfodere. Tunc ecce quandam puellam, decora facie ac super humeros diffusa cesarie, ante illum repente tenentem in sua manu dextera quandam niveam mapulam vidit adstare, que ipsum increpans diabolum cur erga suum famulum talia ageret, iussit ut cito discederet nec ei quicquam mali amplius facere presumeret. His dictis disparuit terror demonis et visio pulcherrime virginis. Denique cum ceptum iter perageret et ecclesie propinquaret, demon quasi canis vehemens et nimis terribilis ex improviso contra illum prosiliit, sed predicta puella, ut ante ei apparuerat, presens affuit ipsumque demonem procul ab illo repellens liberum ire fecit. Sicque discessit diaboli fantasia et puelle illius visio pulcherrima. Tandem eclesiam quam petebat pro demonis expulsione et pro Virgins consolacione securior intrat. Quo intrante adest iterum humani generis inimicus terribilior quam prius, velut leo imanissimus adversus eum rugiens et impetum faciens, quasi eum eadem hora esset devoraturus. At vero puella que primo et secundo eum liberaverat, citius quam ei aliquid mali faceret, accurrit et de virga quam in manu gestabat, hec dicens ipsum diabolum acriter verberavit: "Qui mihi obedire noluisti, hec ad presens recipere meruisti. Sed si ad eum redire amplius ausus fueris, hic et in eternum maiora sustinebis." Itaque versi pellis diabolus tribus vicibus devotius, immo verberibus affectus, statim ut fumus evanuit nec ultra ibi comparuit. Postea quidem puella monachum per manum accepit, qui ilico convaluit, et quasi nichil bibisset in suum sensum rediit, et sic tenens manum eius cum ipso pedetenus perrexit et usque ad lectum suum per gradus qui intererant eum deduxit. Ubi ambo pervenientes puella lectum discooperuit, monachum intro collocavit, capud ipsius super eius capitale reclinavit suaviter ac signum crucis in eius fronte impressit et ait : "Crastina illum tali nomine vocitatum, tibi bene notum ut socium mihi et ob suum servicium amicum veracissimum, te iubeo requirere atque ei puram confessionem facere et quecumque tibi iusserit, vide ne differas adimplere." Tunc monachus valde iam exhilaratus, satis humlliter sue, ut ita dicam, nutrici respondit taliter: "O Virgo dulcissima! Tibi a modo toto corde servire desidero. Sed queso, si placet, ut tuo mihi servulo prius indices, quam a me discedas, quenam es tu que mihi impendis tanta beneficia." Ad hec illa se Mariam, matrem Dei, nominat, a quo facta est cum non erat sicut cuncta fuerant, per quem ipsa suos servos sic servare poterat. Qua illa voce cum magna cordis leticia medullitus audita, labiis caritatis illius totus in fervorem dulcedinis ipsius gloriose matris Domini succensus manus in altum, cum ardore fidei concitus elevat eamque tenere et ei pedes osculando congaudere atque ut suam salvatricem et Domini sui matrem adorare nititur et amplecti. Sed mater Domini casta materque videlicet misericordie et pietatis, spes humilium et consolacio miserorum, quoniam eidem magnum iam per se impenderat beneficium, dum ab illo teneri creditur, repente alcius evolat, nitidiorque rosa inter celi lucifera lucidior, ipsa se recipit palacia. Ille vero qui hec viderat immo et audierat, pro tantis sibi collatis beneficiis Deo eiusque alme matri grates reddidit innumeras et deinceps eam modis omnibus cepit amare fervencius et ei servire devotius. Similiter et ille qui eius confessionem recipit, cum omnibus ad quos istud miraculum fama vulgante pervenire potuit. Quod et nos, fratres karissimi, ad quos ipsum miraculum pervenit vera relacione, cum magna hilaritate omni deposita excusacione debemus facere ut in omnibus nostris necessitatibus ipsius subvencionem mereamur hic et in eternum accipere. Quod nobis concedere dignetur, qui vivit et regnat per omnia secula seculorum, Amen.

 

 LA  ABADESA  EMBARAZADA, XXI

De quadam abbatissa quam ipsa Domina misericorditer maxima angustia liberavit

     Celebre est ad illum medicum certatim currere languentes quem in arte sua tam potentem cognoverint ut morbis omnibus idoneus sit subvenire. Cuius periciam si pia quoque voluntas ornaverit ut quod sapienter potest, misericorditer cunctis velit impendere, nemini dubium quin eius presenciam omnes alacrius optent, expectant efficaciam, suffragium requirant. Et hanc quidem erga se languencium devocionem ipsi experiuntur qui corporum sublimis qui non inferiore gracia valeat animabus quam corporibus subvenire, mulo instancius queritur, fervencius desideratur, dulcius diligitur. Sed in hoc munere cum superna prestolante gracia plures sanctorum vigere manifestum sit, mater utique sancti sanctorum hac potencia post Deum privilegio speciali pre omnibus sublimatur, ad cuius clemenciam omnis feliciter confugiens ab omni egritudine liberatur et vera sanitate firmatur. Quod cum modo multiplici probare facillimum sit, subiectis breviter demonstrare placet exemplis.
     Fuit igitur, ut veracium fideli relacione virorum refertur, quedam sanctimonialium spiritualis mater que abbatisse officium et nomine et actione tenebat, strenue sancti regiminis curam exequens et spirituali zelo subiectam sibi congregacionem ad sacri custodiam ordinis pio rigore constringens. Sed quia bonorum profectus pravis animis tabescentis livoris ingerit penas, ceperunt sanctimoniales quas ad discipline salutatis custodiam servabat, pro bonis mala rependere et in propensa vivifici cura regiminis odiorum studia exercere. Iniusto igitur persequebantur odio quam iuste diligere debuerant, et eam que illas eternis honoribus dignas reddere laborat, omni honore nudari cupiebant. Sociavit se livori earum insidiatoris antiqui semper infesta malignitas et eam, per quam sua sibi eripi vasa dolebat, a sanctitatis arce deicere modis omnibus festinabat. Invasit ergo celestem thesaurum latronis invidi versuta malicia et occulto iudicio Dei prevalens preciosum castitatis sigillum confregit, cunctis mundi opibus preferendum. Eius enim supplantata fraudibus prefata sanctimonialium mater, cum dapifero suo incesti crimen incurrit. Sed cum de occulto peccato diucius exultaret, disponente Deo qui de malis nostris suas laudes operatur, ingrato conceptu gravidata est. Nec tamen destitit regulari rigore subditum sibi sororum gregem ad observanciam sacri ordinis coartare et inutiles vagandi licencias singulis denegare. Unde factum est ut contra eam acriori livore murmurarent et, si quid in ea quod accusacione dignum esset invenire possent, sollicitius explorarent. Iam tempus instabat quo conceptus illiciti, quod studiose celaverat, honus deponeret, cum ecce tam per incesum quam per cibum a sanctimonialium muliebri sagacitate impregnata deprehenditur, resque singularum relatu dispersa in noticiam omnium perducitur. Fit speciale gaudium universis, exultantes se in ea iuste causam accusacionis invenisse, quam suis voluntatibus adversam iudicabant. Scribuntur littere, deprehensi criminis accusatrices causa notabilis ut sese odiencium res habet, consertis mendaciis aggravatur et episcopo in cuius locus ille diocesi erat criminatrices epistole deferuntur. Imminet illa nesciente pontificis adventus et ipso honere suo sibimetipsi gravis quid ageret ignorabat.
     Erat ei privata capella ubi cotidiano usu beatissime Dei genitrici ac perpetue Virgini Marie laudes solitas devotissime persolvebat et horas dulciori quo poterat affectu decantabat. In hanc ergo licet semetipsam graviter promovens gloriose Dei genitrici semperque Virgini Marie laudes solitas devotissime persolvebat. Finitis horis immanitatem peccati sui et publice confusionis quam instare senciebat, horrorem altius animo infixit et totam mentem dolore concutiens intimo inter amara suspiria singultus cervosos emisit et gemitus profundos ingeminavit. Affuit igitur superno collate munere certa spes deficere nescientis misericordie Dei et eius misericordie matris, tocius creature potentissime atque dignissime regine Marie, atque ad tante ac tam pie virginis implorandum suffragium, dolentis animus integra se devocione convertit. Toto igitur corde et corpore sese in oracione prosternens: " Ad te -inquit- clementissima Domina mea sancta, summe pietatis ineffabilis mater, incomperabilis Virgo María, confugio, singulare post Deum et unicum miserorum refugium, ad te, inestimabilis pietatis eterne reclinatorium in angustiis meis lacrimosis suspiriis clamo, desiderans te interveniente per inexhaustam miseracionem singularis Filii tui, Dei et Domini nostri Ihesu Christi, et reatus mei veniam obtinere et horrenda obprobia imminentis mihi confusioni evadere." Huiuscemodi precum lacrimosis oraculis merencium singulare solamen, beatissimam Dei genitricem Mariam, flebiliter invocabat et ab ea sue calamitatis levamen stantissime flagitabat. Dum igitur anxie, dum contritioni cordis insistendo lacrimis et eiulatibus mixtas oraciones effunderet, subitanea depressa sommo quievit et in silencium commutatis clamoribus obdormivit. Dormienti ergo vere singulariter pia et pie singularis mater misericordie et intemerata Virgo Maria duobus commitantibus angelis clementer apparuit et mestam misericorditer alloquens primo de tanta visione trepide et hesitanti quia misericordie mater esset, apperuit et optati solacii verba subiunxit. " Audivi --ait- oracionem tuam, vidi lacrimas tuas et me tibi a dulcissimo Filio meo penitenciam benigno susceptore noveris et peccati veniam et ab infamie confusione quam times, plenissimam liberacionem impetrasse." Dixit et duobus adstantibus angelis, quemadmodum sibi videbatur, eam prolis honere quo gravabatur exhonerarent precepit. Cuidam eciam heremite septimo miliario in vicino posito defferri qui eius per septem annos gereret curam, mandavit. Quo facto liberatam pio monitu alloquens: "Ecce -ait- obprobio quod timebas erepta es, peccati laqueum deinceps cave et sanctis studiis ardencius intende. Proinde scias te ab episcopo plurimis verborum improperiis fatigandam, nec tamen expavescas sed fiducialiter age quia omnia facile transibis." His finitis visio disparuit et sanctimonialis evigilans omni quo prius cruciabatur honere carere se sensit et Deo ac liberatrici sue, sanctissime Dei genitrici semperque virgini Marie, incessabiles gracias egit. Interim a sororibus invitatus antistis veniens capitulum intravit, abbatissam requisivit eamque ad se vocari precepit.
     Que diu quesita tandem in suo quo beate Marie familiarius serviebat oratorio reperitur et ad episcopum venire iubetur. Surgit, capitulum ingreditur, in loco sibi solito presuli consedere festinat. Accendentem igitur eam obprobriis antistes aggreditur et iniuriis fatigatam cicius exire compellit. Il1a vero ad memoriam beate Dei genitricis et perpetue virginis Marie verba reducens fiduciam sumit et foras egressa imperterrita mansit. Mittuntur post eam clerici duo pontificali iussu qui divulgatum de ea crimen explorent. Accedunt, attendunt et nullum in ea uteri prole fecundi signum deprehendunt. Mulieris innocenciam presuli renunciant, sed illos ipse pecunia corruptos existimans per semetipsum rei veritatem curiosius explorat. Itaque nullum in ea criminis obiecti vestigium cernens, eius ad pedes corruit, veniam de illatis iniuriis exposcit. Expavescens illa tantam pontificis humilitatem, terre coram eo procumbit, indignam se clamans, pro qua tam sublimis persona tanta se humilitate deiceret. Tunc demum antistes, omnibus que ei crimen obiecerant vehementer iratus, ut de monasterio cicius exirent precepit. Abbatissa vero eas, malivolo licet animo, vera tamen dixisse perpendens ad honorem beate Dei genitricis, benigne liberatricis sue, peccatum quod fecerat maluit episcopo revelare quam criminatrices suas adversa pati permittere. Itaque ad eum secreto accedens coram eo se humiliter prosternit eique omnem rei ordinem pandit.
     Miratur ille, et Deum in gloriose virginis Marie et beate Dei genitricis immensa pietate benedicens, duos ex clericis ad heremitam pro causa pueri sollicitus inquirenda transmittit. Veniunt ergo, de puero sciscitantur et edocti ab homine puerum eadem die natum et a duobus iuvenibus ad eum paulo ante delatum et ex parte beate Marie sibi ab eis commendatum conspiciunt et revertentes omnia pontifici referunt. Letus igitur puerum ut mater Dei preceperat cum homine Dei nutriendum septem annis permisit, quem post in sui cura susceptum ad litteras posuit, religione ac sciencia clarum successorem sibi idoneum educavit. Nam ipso peracto vite sue cursu in Domino requiescente, in episcopatu ei successit et beate Dei genitricis ac semper nominande virginis Marie gloriam vita et verbis magnifice predicavit. Accedant itaque ad tam potentis medicine Dominam omnes egroti, veniant et sanentur, sanati beatam Mariam correctis moribus, studiosis laudibus venerentur. Nescit erga misero deficere pietas sua, que nos omnes misericordie dulcissimi Filii sui commendet, Domini nostri Ihesu Christi, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per omnia secula seculorum, Amen.

 

 EL ROMERO NAUFRAGADO, XXII

Quornodo homo quidam mersus in mare auxilio Sancte Marie sit liberatus

     Duo beate Dei genitricis Marie miracula narrare disposui, quorum unum unius, alterum alterius cuiusdam religiosi abbatis relacione agnovi. Horum autem utrorumque singularis et perpetua Virgo Maria et vere misericors Mater Domini paratrix agnoscitur et vere maristella indiciis evidentissimis comprobatur.
     Hoc igitur narro primum, quia hoc audisse me contigit primum. Erat navis in medio maris Mediterranei peregrinis onusta quorum devocio gracia oracionum partes Iherosolimitanas adhibat. Hii ergo cum prospero cursu maris multa percurrissent spacia, sensit nauta subito navem inferius hiare, aquas irrumpere, subvenire nullatenus posse, presentem omnibus mortem adesse. Festinus igitur cimban que magnarum navium more intus ferebatur navi exponit, in mare deponit et cum episcopo quodam qui inter ceteros aderat, et aliis quibusdam nobilioribus in eam descendit. Unus tamen, cum a magna in parvam vellet descendere navem, in mare decidit pelagique statim mersus ad ima nusquam comparuit. Nauta vero quos in navi reliquerat a1locutus mortis omnibus imminere discrimen non evitandum innotuit et ut sua peccata confitentes suas devote animas Deo commendarent admonuit. Fit ergo intolerabilis omnibus horror, tollitur inmensus ad sidera clamor, fit pura de preteritis malis confessio, fit pia pro bonis percipiendis ad Deum oracio. Nauta ergo admonicione completa cum his quos in scapham transtulerat recedere longius festinabat, ne maris hiatus cum magna absorbere posset et parvam nimis perverti vicinam, et precavens ne id fieret, omnimodis expectabat a longe volens videre servorum Dei exitum ad sancta propter Deum Iherosolimorum loca devote tendencium. Nec longa interfuit mora et ecce navis aquis subintrantibus maris hiatu penitus est absorta. Episcopus ergo cum ceteris lacrimosa fundens suspiria sociorum animas Deo commendabat quorum corpora tan horrendo mortis discrimine perire videbat. Qui cum per equoreas undas oculorum aciem circum volveret, si forte aliqua suffocatorum corporum indicia videre valeret, ecce marinis et fluctibus columnas speciosas alibi quidem unam, alibi duas vel plures subito videt emergere celique secreta celeri sub volatu penetrare. Quas videlicet columbas cum sociorum animas animadverteret esse, o quantus dolor tunc eum invadens penetravit, quia cum sociis non meruerat mergi. O quantum fleverat prius, quia socios perfocari viderat, sed tanto nunc deflebat magis, quia cum sociis ipse perfatus non erat. Qui cum tandem et navi cimba devectus terre cum sociis applicuissset, ecce, mirum dictu, socium quem in mari inter duas naves diximus decidisse, de mari subito vivum et incolumem vident exire. O quantus stupor tunc omnes invasit, o quanta de socio recepto leticia omnium corda perfudit. Querunt igitur stupentes quid ei acciderat, quomodo marinis a fluctibus liberari sic potuit. At ille: "Quid, socii -inquit- sic me admiramini salvatum, quem salvare dignatus est per quem salus venit omnium ? Beate quippe Dei genitricis nomen Marie, cum in aqua eadem caderem. exclamavi et sic eius memoriam habendo et nomen inclamando ad ima pelagi deveni. At ipsa misericordie mater, que memorum suorum immemor esse nullatenus potest. haut mora mihi sub undis astitit, pallio me suo clementer contexit. et contectum sub aquis litus adusque perduxit." Hec eo dicente laudes immense Domino referuntur. Beata Dei genitrix, misericordie mater, ab monibus predicatur. Cuius vere pallium amplum mundo superextenditur quo certe genus humanum contegitur. quo frigidus obvolvitur ut calescat. quo calidus operitur ut frigescat, quo peccator fovetur ne desperacione ledatur. quo reus defenditur ne animadversione divina feriatur. O pallium miserorum omnium confugium, o securum in omni adversitate latibulum! Ferire te vult pro culpa filius eius, iudex iustus. Fuge sub pallium misericordissime Mari, matris illius. Circumdate undique illius pallio ne ulla ex parte feriaris ab illo. Parcet enim Filius ei misericorditer quem misericordie matrem protegere vidit misericorditer. Ledere te vult antiquus hostis, abscondere in sinu illius quo accedere non audet hostis ille malignus. Naufragaris adversitate maligna, clama et exclama nomen misericordissime Marie. que quecumque vu1t  repellit adversa. Ecce etenim naufragus iste nominandum omnibus nomen invocavit in sua adversitate nec in maris profundo eam quam invocaverat subveniente potuit desperare. Deductus siquidem est illesus ad litus ea deducente, que mundo naufrago facta est portus.

 

 EL MERCADER FIADO, XXIII

De quadam ymagine Domini nostri Ihesu Christi, que testimonium perhibuit cuidam christiano

     Fuit quidam religiosus Leodicensis eclesie archidiaconus, qui oracionis studio, sanctorum locorum visendorum gracia multa peragens loca Bizanteam tandem devenit ad urbem. Ubi cum ecclesiam subintraret quandam vota inibi precum Domino redditurus, tanto eam tripudiancium strepitu, exultancium plausu, cymbala citharasve tangencium pulsu, omnisque denique generis musicorum instrumentorum sonitu resultantem invenit, ut non tam studiose orancium, quam domus esse ioculatorie videretur ludencium. Miratus igitur rei tante novitatem, grecorum quendam linguam latinam minus intelligentem latine alloquitur, novitatis huius causam cutiose sciscitatur. At ille paucis: "Testimonium-inquit-testimonium." Archidiachonus, quid diceret, non intelligens, alium quendam celerius adit, rei eiusdem causas requirit. Ille autem linguam plene latinam intelligens hanc illi stupenti narracionem evolvere cepit:
     Fuit civium quidam, qui nominis sui faman volens extendere, largas quas habebat opes largos in sumptus expendere cepit. Verum postremo magnitudine sumptuum magnitudinem superans opum largiendis defecit opibus, cum ei largiendi non deficeret animus. Sumpto igitur ab amicis mutuo ere alieno multo nomen quod sibi confecerat propria largiendo, retinere conatur aliena expenden do. Sed cum omnino, quod mutuo acceperat, iam et ipsum ei deficeret nece iam, a quo mutuaretur amicum immo christianum invenire valeret, iudeum quendam perdivitem adiit et, ut ei aliqua mutuo daret, obnixe oravit. At ille: "Faciam -inquit- quod petis, si mihi vadem condignum attuleris." "Vadem -inquit- certe condignum non habeo, sed quicquid mihi prestiteris, me tibi redditurum die constituto verissime spondeo." At ille: "Sine vade nihil omnino tibi prestare volo, quia falli aliter timeo." Ille autem: "Quia ergo -inquit- vadem alium invenire nequeo, vellesne Deum meum Ihesum Christum, quem colo, pro vade accipe re?". At ille: "Ihesum -ait- Christum deum esse non credo, sed quia hominem eum iustum et prophetam fuisse non dubito; hunc mihi si pro vade dederis, indubitanter accipio." Ille ergo: "Eamus igitur ad eclesiam in honore illius sancte Dei Genitricis constructam et, quia Ihesum Christum ipsum presentem tibi pro vade tradere nequeo, ipsius ymaginem vice illius, immo ipsum ser ymaginem suam tibi vadem et pro me fideiussorem tribuo. Quod si diem a te constitutum ipse preteriero, servus certe tuus in posterum fiam ; nichilominus tamen tibi peccuniam post terminum reddam." At ille: "Fiat -inquit- ut dicis. Precede, sequor, quo vadis." Ambo igitur pariter amborumque amici ad hanc convenientes ecclesiam astiterunt sancte Dei genitricis venerande ymagini Filii sui ipsam venerandam ymaginem in gremio suo tenenti. Manum ergo ipsius ymaginis christianus tenens et ipsam pariter tenendam iudeo illi tradens vadem pro pecunia dedit ac deinde, genu coram ymagine humiliter flexo, cunctis pariter audientibus et huic pacto consencientibus infit: "Domine Ihesu Christe, cuius ymaginem pro peccunia ista tradidi vadem quemque pro me huic iudeo fideiussorem tradidi, te suppliciter oro et exoro, ut, si casu prepeditus aliquo peccuniam istam die constituto reddere huic ipse nequivero tibique ipsi tradidero, tu eam pro me redde, quomodo tibi placuerit magis vel ordine." Tanto itaque vade tantoque fideiussore dato et accepto iudeus cum christiano a templo discedit, domum vadit, peccunie, quantum postulat, christiano tradidit, reddende,diem constituit illi.Quid plura ? Christianus accepta peccunia variam anteca comparat, navem, navigaturus parat, merce multiplici onerat, paratam ascedit, vela ventis committit, varia per equora fertur, barbaras adusque naciones prospero cursu longe a Bizantea effertur. Venditis igitur suis mercimoniis, ditatur mercibus novis, naves multiplicat, mercibus peregrinis onustat. Dies transeunt plurimi, dies per singulos negocia meditatur, dies peccunie reddende memoria elabitur. Verum cum iam nisi unus dies superesset solus, repente in memoria venit, quia postera lux dies esset termini iudeo constituti. Haut mora stupore perculsus terre collabitur, exanimis fere pro eo quod acciderat redditur. Concurrunt famuli, contristantur cuncti, causas doloris requirunt, responsum nullum accipiunt. Tandem velut a morte resurgens sensum recipit, meditatur quid agat; fit incertus quid faciat. Videt diem reddendi debiti prope instare, videt locum eiusdem reddendi valdeque longe distare. Ad se tamen postremo reversus ait: "Quid inania meditaris ? Nonne Dominum tuum Ihesum Christum pro te fideiussorem dedisti ? Ipsi ergo peccuniam trade et, ut eam tuo creditori restituat, quomodo velit, committe." Confestim igitur scrinium fieri fecit, peccuniam iudeo debitam iusto pondere appensam includit, mari et ei, qui mare et aridam fecit, gubernandam committit. Mirum dictu, sed Deo nichil difficile factu. Nocte enim sub una per multa equoris spacia scrinium Bizantee allabitur urbi, iudei supra mare habitantis mane inter undas astitit domui. Qua videlicet domo mane mancipium fortuitu egressum mare adtendit, scrinium inter undas conspicit, manu adtingere nititur, sed eius manu scrinium ipsum subtrahere sibi videtur. Mancipium ergo domum recurrit, domino narrat intus quid foris viderit. Adest et ipse iudeus. Littoreis inhiat fluctibus, serinium conspectum manu protenta arripuit, secum domum delatum aperit, vacuatum peccunia lecto suo subponit. Post aliquantulum vero temporis christianus peracto negocio Bizanteam hanc ad urbem revertitur, ei ad amicis civibusque magna cum exultacione occurritur. Audiens iudeus quia is cui suam prestiterat peccuniam, regressus fuerat et quia Deo sibi favente peregrinis eam mercibus admodum multiplicaverat, more impaciens ad eum accessit et premissis gratulabundis aliquibus verbis improperando subintulit dicens. "O -inquit- christiani o veraces christiani." Ille autem: "Cur -ait- ista prosequeris ?" "Quia -inquit ille- peccuniam mutuo a me accepisti et eam die constituto mihi minime reddidisti." "Omne -ait ille- quod mihi prestiteras, tibi iam reddidi nec quicquam iam debeo." At ille: "Habeo -inquit- ego testes multos prestite peccunie, tu vero nullum reddite." Ille autem: "Ipsum -ait- habeo testem, quem et fideiussorem cuius tu ipse testimonio agnoscere poteris, quia prestitum tibi omne iam reddidi. Mecum ergo venit et eius ipse testimonium audi." Ambo itaque pariter ad eclesiam adeunt Nostri Salvatoris magni cum multis adsistunt. Christianus ergo: "Domine -inquit- Ihesu Christe, servum tuum nunc exaudi et, sicut Dei et hominis verus es filius, testimonium perhibe veritati, utrum videlicet huic iudeo reddiderim, quicquid mihi prestiterat.» His ille peroratis, voce absoluta audientibus cunctis, mirabile dictu, ymago respondit: "Testimonium -inquit- tibi perhibeo, quia prestitum omne illi reddidisti die constituto, his indiciis, quia scrinium, quo peccunia fuerat clausa, ipsius iacet sub lecto.» Audit iudeus et stupet, signa recognoscit et horret. Quid plura ? Judaicum errorem agnoscit. Fidei christiana cum omni domo sua colla submittit. Propter testimonium ergo Salvatoris christiano adtestantis martirium, .i. testimonium, dicitur tam ecclesia quam huius diei sollempnitas. Et hoc est maxima huius tante leticie causa. Tanta itaque miraculo greci illius narracione archidiaconus agnito, in laudem prorumpit Salvatoris nullum in se sperantem deserentis, omnibus suam sanctam Genitricem vere colentibus subvenientis.

 

 LA IGLESIA DESPOJADA, XXIV (XXV)

La fuente de este Milagro no se ha encontrado. No obstante, se puede  deducir del texto que Gonzalo de Berceo  trabajaba con una fuente escrita.  Véanse los versos 907d  y  909d.

 

 EL PLEITO DE TEÓFILO, XXV (XXIV)

Publica Theophili penitencia et satisfactio, qui Christum abnegavit et veniam beate Marie interventu promeruit

     Factum est autem, priusquam incursio fieret in romana re publica exsacrande persarum gentis, fuisse in una civitate ciliciorum secunda regione quendam vicedomnum sancte Dei eclesie, nomine Theophilum, moribus et conversacione precipuum, qui quiete ac omnimoda moderacione pertinencia eclesie et Christi racionabile ovile obtime regebat, ita ut episcopus eius alacri sobrietate repausaret in eo ab omni disposicione eclesie et universe plebis. Unde a majore usque ad minorem omnes gracias illi agebant et diligebant eum. Nam orphanis et viduis atque egenis providenter commoda ministrabat. Contigit itaque vocante Deo eiusdem civitatis episcopum vitam finire, statimque clerus omnis ac populus effectualiter diligentes eunden vicedomnum et industriam illius cognoscentes communi consilio decreverunt eum creari episcopum, et celebrato decreto mox ad metropolitanum direxerunt epistolam. Qua suscepta virique compertis virtutibus annuit affectui petencium et dirigens prefatum vicedomnum in episcopatu promovendum ad se adduci precepit. Qui susceptis metropolitani missis et litteris primum ire distulit, rogans omnes ne eum compellerent fieri episcopum, sufficere sibi dicens permanere, ut erat, vicedomnus, contestans se indignum tanti honoris officio. Populo autem imminente vi perductus ad metropolitanum est episcopum. A quo cum gaudio susceptus pavimento prosternitur eiusque pedibus comprehensis precabatur nichil tale in se actuari, quippe cum peccatorum suorum conscius indignum se tanto gradu esse cognosceret ; cumque diu ad pedes episcopi pavimento hereret, tractandi secum trium dierum accepit spacium. Post diem autem tercium vocatum eum ad se commonere cepit episcopus, ut voluntati plebis assensum preberet, dignum eum in hoc esse contestans. Ipse vero nichilominus tante sedis gradu omnimodis sese clamabat indignum. Videns itaque episcopus tantam eius in renitendo constanciam, quod scilicet adquiescere omnino mollet, dimisit eum atque alterum in loco eius ad episcopatus promovit officium. Porro ordinato episcopo cum ad propriam remeassent civitatem, quidam de clero instigaverunt episcopum, ut amoto illo alium ecclesie ordinaret vicedomnum. Quo facto contigit, ut sue tantum domus is, qui a priori discesserat officio, ageret curam. Igitur callidus hostis et humani generis invidus inimicus eundem virum modeste degere ac bonis conversari in actibus conspiciens pravis cogitacionibus cor illius pulsare cepit; immittens illi vicedominatus zelum et ambitionis emulacionem convertit illum ad huiusmodi consilia, ut ad humanam pocius quam ad divinam inhiaret gloriam, et vanam ac transitoriam magis quam celestem appeteret dignitatem, in tantum, ut eciam maleficorum postularet auxilia. Erat denique in eadem civitate hebreus quidam nefandissimus et diabolice artis operator nequissimus, qui iam multos in infidelitatis argumentum et in foveam perdicionis immerserat. Ad quem Theophilus inani gloria succensus, cum ingenti ambicionis desiderio ureretur, noctu accessit eisque pulsans aditum precabatur. Videns igitur eum Deo odibilis ille hebreus ita mente contritum vocavit eum intra domum dixitque ei: "Cuius rei causa ad me venisti?" At ille pedibus eius provolutus dicebat: "Queso te, adiuva me, quoniam episcopus meus ad obprobrium me adduxit et hec atque hec operatus est in me." Respondit ei ille execrabilis iudeus: "Proxima nocte hora hac veni ad me et ducam te ad patronum meum et subveniet tibi in quo volueris." Ille autem hec audiens gratulatus ita fecit et sequenti nocte venit ad eum. Nefandus vero hebreus duxit eum ad circum civitatis et dixit ei: "Quodcumque videris aut quemcumque sonum audieris, minime terrearis, signum quoque crucis nu1lo modo tibi imponas. Illo autem hec ita spondente subito ostendit albos clamidatos cum multitudine candelabrorum clamantes, immedio principem sedentem. Erant enim diabolus et ministri eius. Tenens autem ille infelix hebreus manum Theophili duxit eum ad flagiciosum illud concilium. Et ait ad eum diabolus: "Ut quid nobis hominem hunc adduxisti?" Respondit: " Ab episcopo periudicatum vestrumque adiutorium postulantem, domine mi, huc eum perduxi." Dixitque ille: "Quale adiutorium dabo homini servienti Deo suo? Tamen, simeus famulus esse cupit et inter nostros milites deputari, ego illi subvenio, ita ut plus facere possit quam prius et imperare omnibus, eciam et episcopo." Conversus hebreus dixit misero Theophilo: " Audisti, quid tibi dixit?". Respondit: "Audivi et quecumque dixerit mihi faciam, tantum ut subveniat." Et cepit osculari pedes ipsius principis et rogare eum. Tunc diabolus ad hebreum: " Abneget -inquit- filium Marie et ipsam, quia odiosi sunt mihi, firmetque scripto per omnia se eum eamque abnegare, et postea, quecumque voluerit a me impetrabit." Tunc introivit in vicedomnum Sathanas et respondit: " Abnego Christum et eius Genitricem." Faciensque cirographum imposita cera signavit anulo proprio et abscesserunt cum nimio perdicionis gaudio. In crastino autem, divina reor providencia, motus episcopus illo cum omni honore revocato et successo vicedomno, quem ipse turpiter promoverat, priorem constituit vicedomnum; prebuit ei coram clero et populo auctoritatem dispensacionis sancte eclesie atque possesionis eius ad se pertinentis cuncteque plebis ac duplo tantum, quam antea fuerat prepositus, denuo est honore sublimatus, ita ut peccasse se episcopus clamaret, quod tam idoneam personam aliorum relacionibus eiecisset et promovisset illum inutilem et minus idoneum. Restitutus itaque Theophilus in ministerium pristinum, cepit disponere et elevare se super omnes, omnibus cum metu et tremore obedientibus sibi et ministrantibus per parvum tempus. Execrabilis vero hebreus frequenter pergebat occulte ad vicedomnum et dicebat ei: "Vidisti, quemadmodum beneficium et celere remedium ex me et patrono meo, in quibus deprecatus es, invenisti ?" At ille: "Cognosco -inquit- et gracias ago occursioni vestre." Cum autem per parvum tempus in huiusmodi iactancia et abnegacionis sue fovea commoraretur, Creator omnium ac Redemptor noster Deus, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, priorem eius conversacionem et, qualiter prius fideliter sue ministraverit eclesie nec unquam impius et infidelis in ministrando viduis et orphanis et egenis extiterat, non desprexit creaturam suam, sed dedit ei conversionem penitencie. Nam in se reversus sobrietate recepta cepit humiliare proprios sensus et affligi in his, que gesserat, ieiuniis et oracionibus et vigiliis vacans multaque conferens et se fraudatum salute conspiciens, superesse quoque sibi incendia eterni cruciatus et anime migracionem a corpore atque inextinguibilem flammam considerans. Hec omnia sibi proponens timore perterritus cum gemitu et amaris lacrimis dixit: "O miserrrimus horno, quid feci, aut quid operatus sum ? Quo iam pergam cumulatus luxuriis, ut salvam faciam animam meam? Quo fugiam infelix et peccator, qui negavi Christum Deum meum et sanctam eius Genitricem et feci me servum diaboli per nefande caucionis cirographum? Quis putas hominum poterit illam abstrahere de manu vastatoris ? Que mihi fuit necessitas agnoscere illum hebreum nefandum ? Fuerat enim ante paululum idem hebreus legaliter a iudice condempnatus. Quid mihi profuit temporale commodum et superciliositas huius vani seculi? Ue misero mihi peccatori et luxurioso, quomodo supplantatus sum ? Ue misero mihi, quomodo lucem perdidi et inveni tenebras? Bene eram sine dispensacione; quid desideravi propter vanam gloriam et vacuam opinionem tradere miseram animam meam in perdicione gehenne? Quale petam auxilium, qui divino fraudatus sum aminiculo? Ego huius rei noxius, ego perdicionis anime mee auctor sum, ego proditor salutis mee existo. Ue mihi, qualiter raptus sum ignoro. Ue mihi, quid faciam, ad quem ibo ? Quid respondebo in die iudicii, quando omnia nuda patebunt? Quid dicam in illa hora, quando justi coronabuntur, ego autem condempnabor? Aut quali fiducia as.abo regali illi tribunali et terribili ? Quem postulabo quem rogabo in illa tribulacione? Aut quem deprecabor in necessitate illa, quando unusquisque propria et non aliena recipiet merita ? Quis mihi miserebitur? Quis mihi subveniet? Quis me proteget? Quis patrocinabitur? Vere nullus ibi adiuvabit, sed omnes pro se reddent racionem. Ue, misera anima mea, quomodo captivata es, quomodo demolita es, quomodo alienata es et labefacta ? Quali ruisti ruina, quali dimersa es naufragio, quali ceno convoluta es? Ad qualem iam confugies portum, ad quod concurres remedium ? Ue mihi misero, qui supplantatus et proprio arbitrio demersus surgere nequeo:" Cumque diu intra se cum sermocinaretur cum anima sua hec et multa alia, pius et misericors Deus, qui propriam non despicit creaturam, sed ad se suppliciter convertentem suscipit, sue recuperacionis spe eius animam recreavit. Qua inspiratus cum lacrimis ait: "Licet sciam Christum filium Dei natum de sancta et immaculata semperque virgine Maria, Dominum nostrum, quam instigante et suadente maligno hebreo infelix infeliciter negavi, tamen ibo ad eandem Matrem Domini gloriosam et lucidam et ipsam sollam interpellabo ex toto corde et anima mea faciamque sine intermissione oraciones et ieiunia in eius venerabili templo, donec per eius sanctam intercessionem misericordiam Domini valeam invenire." Et iterum aiebat: "Sed qualibus labiis eius benignitatem deprecari presumam, ignoro. Scio enim, quia graviter, in eam deliqui. Quale ergo confessionis mee exordium faciam vel quali consciencia confitens impiam linguam et polluta labia movere temptabo? Vel super quibus peccatis primum remissionem expectam ? Miser ego et si temerarius hoc agere presumpsero, ignis de celo descendens comburet me, quia iam non ferret mundus mala que misetrimus gessi. Ue, misera anima mea, surge de tenebris, que comprehenderunt te, et procidens interpella Genitricem Domini nostri Ihesu Christi, quia vere potens est. Huic reatui impone remedium." Et hec secum cogitans, relictis laboriosis huius seculi offendiculis, cum omni humilitatis devocione procidens coram sancto et venerabi (sic) templo immaculate et gloriose semper virginis Marie, incessabiliter peticiones offerens, ieiuniis et vigiliis pervacans, rogans ut a tali noxa receptus redimeretur utque a pernicioso supplantatore et a maligno dracone et ab illa, quam gesserat, abnegacione eriperetur, perstititque X diebus cum noctibus in ieiuniis et oracionibus deprecando protectricem nostram, Matrem Salvatoris. Post explecionem X dierum medio noctis apparuit manifeste auxilium universale et preparata proteccio ad eam vigilancium christianorum, quoque confugium ad se concurrenc:ium, errancium via et redempcio captivorum, de tenebris lumen verissimum, afflictorum confugium et consolacio tribulatorum, Domina nostra et vera Mater Christi, dicens ei: "Quid sic permanes, o horno, temere, quod non mereris, postulans, ut te adiuvem, qui abnegasti Filium meum et Salvatorem mundi et me ? Et quomodo possum postulare eum remittere tibi mala, que gessisti ? Quibus oculis aspiciam vultum illum misericordissimum Filii mei, quem tu negasti, presumens eum rogare pro te ? Quali fiducia pro te postulabo eum, cum tu apostataveris ab eo ? Quove modo astabo tribunali illi terribili et presumam aperire os meum et petere pro te clementissimam bonitatem ? Non enim pacior Filium meum derogantem iniuriis. Esto, o homo, ea que in me peregisti, peccata possunt aliquem habere indultum, eo quod multum genus diligam christianorum maximeque eos qui recta fide et pura consciencia currunt ad templum meum; his modis omnibus annuo et succurro et ulnis meis foveo et visceribus circumplector. Filii mei vero exacerbacionem nec audire pacior nec videre. Qua propter multo certamine et labore cordisque contricione necesse est, ut eius implores pietatem, quatinus eius impetrare valeas benignitatem, quia non solum misericors, sed eciam iudex cognoscitur existere iustus.» Ad hec Theophilus respondit: "Eciam Domina mea semper benedicta, eciam domina, que protectrix es generis humani, eciam domina, que es portus et sinus ad te confugiencium. Scio, domina, scio, quia valde peccavi tibi et unico Filio tuo, Domino nostro, et non sum dignus misericordiam tuam impetrare, sed habens exemplum in his, qui ante peccaverunt in Filium tuum, Dominum nostrum, et meruerunt per plenitudinem indulgenciam peccatorum, que admiserant, ideo ad eum et ad te, domina, accedere presumo. Nisi enim fuisset penitencia, quomodo ninnivite salvi fuissent? Nisi penitencia esset, Raab meretrix non salvaretur. Nisi esset penitencia, quomodo David post prophecie donum, post regnum, post dominicum testimonium in baratrum fornicacionis et homicidii cadens penitenciam verbo ostendens, non solum indulgenciam tantorum meruit peccatorum, sed eciam donum prophecie denuo accipere? Nisi esset penitencia, quomodo beatus Petrus, apostolorum princeps, discipulorum primus, columna eclesie, qui claves regni celorum adeo suscepit, Christum dominum non semel, aut bis, sed eciam ter negavit, veniam acciperet? Nam amare lugendo et lacrimas fundendo indulgenciam tanti promeruit delicti, insuper maiorem adeptus est honorem; pastor dominici constitutus est ovilis. Si non esset penitencia, quomodo eum, qui apud corinthios fornicatus fuerat accipere Paulus iussisset, ne calumpniaretur a Sathana ? Si non esset penitencia, quomodo Ciprianus, qui multa mala perpetraverat, qui eciam feminas in utero habentes incidebat et totis flagiciis induebatur, vehemencius a sancta Justina confortatus ad remedium convolasset? Qui non solum tantorum malorum remissionem accepit, sed et martirii coronam sortitus est. Unde et ego peccatorum tantorum confidens iudicio accedens postulo benignam misericordiam tuam et ut dexteram mihi proteccionis impendere et indulgenciam peccatorum impetrare digneris apud Dominum nostrum Ihesum Christum, filium tuum, in quem ego miser graviter peccavi." Hec denique illo profitente sancta et venerabilis domina nostra Dei genitrix, anima et corpore benedicta, que singularem apud eum quem genuit impetrandi obtinet libertatem, que eciam esse cognoscitur tribulancium consolacio, afflictorum compassio, nudorum vestimentum, senectutis baculus, valida ad eam proteccio concurrencium, que sanctis et piis visceribus cunctos fovet christianos, dicit ei: "Confitere, o horno, quia, quem ego peperi Filium et tu abnegasti, sit Christus, filius Dei vivi, qui venturus est iudicare vivos et mortuos, et ipsum ego rogabo pro te, ut te dignetur suscipere." Ad hecTheophilus: "Et quomodo presumam, domina mea semper benedicta, ego infelix et indignus sordidum et pollutum habens os, quo Filium tuum et Dominum nostrum abnegavi, eum unquam confiteri? Qui non solum supplantatus sum vanis desideriis seculi huius, sed et anime mee, quod babebam, remedium, venerandam crucem dico et sanctum baptismum, quod accepi, pollui per amarissime abnegacionis conscriptum cirographum." Dicit ei sancta et immaculata Dei genitrix, virgo Maria : "Tu tantum accede et confitere illum, misericors enim est et suscipiet lacrimas penitencie tue et eorum qui puriter et sinceriter accedunt ad eum. Propterea enim Deus existens carnem ex me accipere dignatus est non infirmata deitatis eius substancia, ut salvaret peccatores." Tunc et Theophilus cum reverencia et omni humilitate submisso vultu cum magno ululatu protestatus est dicens : "Credo, adoro et glorifico unum in sancta trinitate Dominum nostrum Ihesum Christum, filium Dei vivi, ante secula a Patre ineffabiliter natum, novissimis autem diebus hominem fieri dignatum, de Spiritu Sancto conceptum ex sancta et immaculata virgine Maria ad salutem humani generis processisse. Ipsumque confiteor perfectum esse Deum perfectumque hominem, qui propter nos peccatores pati dignatus est et conspui et a lapis cedi et super vivificum lignum manus extendit, sicut pastor bonus ponens animam suam pro peccatoribus sepultusque est et resurrexit et ascendit in celum cum carne, quam ex te, castissima, suscepit; venturusque est cum gloria sua iudicare vivos et mortuos et reddere unicuique secundum opera sua, non accusatorem gentis, sed ex ipsis correptis operibus consciencia accusante nos, aut excusante atque, quale uniuscuiusque opus sit, igne examinante. Hec confiteor corde et ore, hunc colo, adoro et amplector. Et cum hac precatoria caucione toto mentis annisu habita offer me, sancta et immaculata Virgo Dei genitrix, Filio tuo, Domino nostro, et non abhomineris neque despicias deprecacionem meam peccatoris, qui raptus, supplantatus et deceptus sum, sed libera me ab iniquitatibus, que me comprehenderunt, et procella turbinis, que me possidet, qui infeliciter gracia spiritus sancti sum denudatus" ; atque, cum hec dixisset, tamquam aliquam ab eo satisfaccionem suscipiens sancta Dei genitrix, spes et solacio christianorum, redempcio errancium et vera via consurgencium ad eam, fons fluctuancium, refrigerium pauperum, consolacio pusillanimorum, mediatrix hominum ad Deum, dicit ei: "Ecce ego propter baptismum, quod accepisti per Filium meum, Jhesum Christum Dominum nostrum, et propter nimiam compassionem, quam circa vos christianos habeo, tuis credens verbis accedens et rogabo illum pro te eius provoluta pedibus, quatinus te suscipere dignetur." Et cum hec visio apparuisset et dies illuxisset, abscessit ab eo sancta et immaculata Dei genitrix Virgo. Theophilus vero triduo, enixius Dominum postulans terramque crebrius capite percuciens, in eodem venerabili templo sine cibo manes lacrimisque locum infundens non recedebat, perspiciens ad clarum lumen et ineffabilem vultum gloriose Domine nostre, Dei genitricis Marie, prestolans ab ea spem sue salutis. Rursum itaque proteccio et pia consolacio ad se confugiencium, clarifera nebula que nutrita est in sancta sanctorum, apparuit ei hilari vultu et letis oculis ac mansueta voce dixit et: "Horno Dei, sufficiens est penitencia tua, quam ostendisti Salvatori omnium et Creatori tuo. Ecce enim ad peticionem meam suscepit lacrimas tuas et precibus annuit; si tamen hec usque ad diem obitus tui observaveris, que Filio meo me teste promisisti." At ille respondens: "Eciam, Domina mea, observabo et non preteribo sermones tuos, quia tu es post Deum mea proteccio meumque patrocinium et in tuo adiutorio confidens, non omittam, que promittens confessus sum. Scio enim, scio, quia tu es proteccio maxima hominum. Quis enim, Domina mea, immaculata Virgo, speravit in te et confusus est? Aut quis hominum precatus est clemenciam tuam et derelictus est? Unde ego peccator et ipsius rogo perhennem fontem benignitatis tue, viscera misericordie tue mihi impendi erroneo et decepto, qui in profundo ceni demersus sum, ut recipere valeam illam execrabilem abnegacionis mee cartulam atque nefandam caucionem signatam ab illo, qui me decepit, diabolo. Nam hoc est quod supra modum titillat miserrimam animam meam." Iterum ergo valde lugens nimiumque deflens idem Theophilus per tres continuos dies eandem unicam spem hominum et salutem animarum nostrarum, sanctam scilicet Virginem et inmaculatam Mariam, ut illam pestiferam recipere mereretur cartulam postulabat. Igitur post triduum ipsa sanctissima Virgo ei iterum in visione apparuit et eandem caucionis cartulam habentem, sicuti lecta fuerat, de cera sigillum exibuit et eius pectori dormientis superposuit. Quam ille a somno surgens inveniens letus effectus ita contremuit ut pene eciam omnium membrorum eius revolverentur iuncture. In crastina vero, cum esset dominica dies, pergens ad eclesiam, in qua episcopus cum omni populo aderat, post leccionem sancti evangelii episcopi se pedibus prostravit eique omnem impietatis sue historiam retexit, scilicet qualiter a pernicioso ac malefico iudeo deceptus fuerat suamque eieccionem atque negacionem nec non cirografi cum diabolo facti conscripcionem propter recuperandam inanis huius seculi gloriam, post hec eciam, qualiter ad benignissimum fontem misericordie, ad intemeratam videlicet sanctissimamque Virginem Mariam confugiens eius sanctis meritis et precibus per penitenciam et lacrimas a Deo meruit veniam, nec non qualiter cirografum pessime conscripcionis receperit. Hec ei per ordinem coram omni populo in conventu eclesie patefecit ipsumque cirografum signatum obsecrans, ut coram omnibus legeretur, episcopo porrexit. Omnes itaque clerici seu mulieres tanta Dei miseracione permoti diutissimas Domino laudes retulerunt, qui tanta pietate licet a se aversos, ad se tamen confugientes recipere dignatur. Episcopus vero gaudio repletus clamabat: "Venite, omnes fideles, glorificemus simul pietatem Domini nostri Ihesu Christi. Venite, omnes, videte stupenda miracula. Venite, Christo dilecti, considerate eum, qui non mortem peccatoris sed conversionem desiderat. Venite et videte, patres mei, efficaciam penitencie; venite, videte lacrimas abluentes peccata. Venite karissimi, videte lacrimas delentes vulnera iniquarum accionum et candidiorem nive animam demonstrantes. Venite, videte remissionem peccatorum impetrantes. Venite, christíani omnes, considerate lacrimas iram Dei removentes. Venite, conspicite, quantum valet geminitus anime et cordis contricio. Quis non miretur, fratres, ineffabilem pacienciam Dei ? Quis non stupeat inenarrabilem karitatem Dei erga peccatores ? Quadraginta diebus legislator Moyses ieiunans a Deo conscriptas tabulas suscepit et hic frater noster X diebus permanens in venerabili templo immaculate et gloriose semper Virginis Marie, priorem graciam quam negando perdiderat, ieiunando recepit. Demus igitur et nos simul cum eo gloriam Deo nostro, qui sic misericorditer exaudivit penitenciam fugientis ad se per intervencionem immaculate semper Virginis Marie, que est inter Deum et homines fons verissimus, spes desperancium, refrigerium afflictorum, que maledicionem humane nature conpescuit, que est vera ianua, que omnes peticiones riostras offert et impetrat peccatorum nostrorum indulgenciam. Recordare ergo et nostri, sancta Dei genitrix, qui ad te vigilamus pura fide et confugimus et non derelinquas pauperum ovile, sed deprecare pro eo apud misericordem Deum, ut incolume et sine calumnia illud conservare dignetur. In te enim speramus omnes christiani, ad te confugimus, ad te oculos nostros die noctuque levamus. Per te etenim eum qui ex te carnem suscepit, Dominum nostrum Ihesum Christum, salutamus et glorificamus. Et quid iam dicam aut loquar et qualem gloriam aut laudem ei, qui ex te natus est persolvam ignoro. Certe enim magnificata sunt opera tua, Domine, eciam deficit lingua ad gloriam mirabilium tuorum enarrandam. Vere magnificata sunt opera tua, Domine. Congruit huic certe nunc evangelii dictum: « Aferte stolam primam et induite illum et date anulum in manu eius et calciamenta in pedibus eius et adducite vitulum saginatum et occidite et edentes letemur, quia hic frater noster mortuus fuerat et revixit, perierat et inventus est." Interea, cum hec ab episcopo dicerentur, semper Theophilus iacebat prostratus. Quem post fusam hanc oracionis laudem episcopus surgere iussit et ei illam nefandissimam et execrabilissimam cartulam in conspectu omnium comburere precepit, quod ille sine mora complevit. Populi autem videntes execrabile cirographum et abnegatricem caucionem igne combustan ceperunt cum multa profusione lacrimarum diutissime clamare "Kirie eleison". Et annuens manu episcopus, ut tacerent, ait: "Pax vobis." Et missarum ingressa sollemnia peregit. Post explecionem autem sacrorum misteriorum percepto Theophilus sacre communionis misterio statim effulsit facies eius sicut sol. Quod videntes omnes, subitaneam scilicet transfiguracionem, magis glorificabant Deum qui facit mirabilia magna solus, et beatissime Marie diuitissime retulerunt laudes, que eum liberavit ab execrabili illo erroneo. Beatus vero Theophilus in eum locum quo illam beatam viderat visionem declinans tanquam fixus perstitit in eo per triduum. Post triduum autem omnibus fratribus valedicendo, osculum retribuens omniaque sua prius egenis pauperibusque obtime distribuens animamque suam sancte Trinitati et beatissime Marie, sue liberatrici, commendans, ultimum huius vite diem in ipso, quo viderat visiones, loco feliciter complevit beatoque fine ad eternam gloriam prestante Domino transmigravit. Corpus quoque eius in eodem loco sepultum diem resuscitandum prestolatur ultimum venienti quoque Domino nostro Ihesu Christo vivos ac mortuos iudicare occursurum, cui cum Patre et Spiritu Sancto sit nunc et semper gloria per infinita seculorum secula, amen.

Miracula Beate Marie Virginis  según el Manuscrito Thott 128 de la Biblioteca Real de Copenhague. Se adoptan  en estos textos  las correcciones de Brian Dutton, que van en letra cursiva, las cuales fueron hechas por él a la luz del  Liber de Miraculis Sanctae Dei Genitricis Mariae en la edición de Thomas F. Crane, Ithaca, Nueva York, Cornell, 1925  y los Miracula Sanctae Virginis Mariae en la edición de Elise F. Dexter, Madison, Wisconsin, University of Wisconsin 1925.

  Biblioteca Gonzalo de Berceo