(1)

      Sub nomine sancte et individue trinitatis, patris, et filii et spiritus sancti. Ego Aldeffonsus Dei gratia rex tocius Gallecie, et Legionis, et Castelle usque in Calagurram dominans, et in Ispania principatum tenens, jussi fieri hanc cartam vobis plebi nagarensi, tam viris, quam mulieribus, clericis, nec non et viduis, sive maioribus, atque minoribus, postquam rex Sancius congermanus meus fuit interffectus á fratre suo Raymundo venit ad me senior Didacus Alvarez cum genero suo comite dompno Lupo ad Naiaram, quatinus esset in dominatione mea, ipsi previdentes honorem meum et meum servicium et meum amorem iuraverunt michi ambo coram omnibus meis primatibus, quod hec civitas cum omnibus in ea habitantibus, et cum toto quod ad eandem civitatem pertinebat, in tali fuero steterat in tempore avi mei Sancii regis et in tempore Garsiani regis similiter; et illi juraverunt eis quod omni tempore essent mihi fideles, et pro auctoritate quam senior Didacus Alvarez dixit michi, mando, et concedo, et confirmo, ut ista civitas cum sua plebe et cum omnibus suis pertinenciis sub tali lege, et sub tali fuero maneat per secula cuncta, amen.
      Isti sunt fueros quos habuerunt in Nagaram in diebus Sancii Regis et Garciani Regis, quia non debent:
      Per homicidium de inffancione, vel de scapulato, aut de

 

judeo, non debent aliud dare plebs de Naiera, nisi CCL solidos sine saionia.
      Per homicidium de homine villano non debent dare nisi C solidos sine saionia.
      Si homo malus inventus fuerit mortuus inter plebem de Naiera et occiderit eum plebs naiarensis, et fuerit inffancion, non pectabunt pro inde nisi CCL solidos sine saionia; si fuerit villanus C solidos sine saionia.
      Si homo fuerit occisus in illo camino pro qualibet causa proinde plebis naiarensis nullum debent homicidium.
      Si in die iovis qui est mercati dies in Nagera fuerit homo occisus, vel inventus mortuus, proinde non debent dare homicidium.
      Si inffancion occiderit hominem, et fugerit, proinde non debent pectare homicidium plebis de Nagera.
      Pro homine qui fuerit inventus occisus, et non habuerit livores, non debent pectare homicidium.
      Si aliquis homo occiderit hominem, et illum homicidam potuerint habere, vel accipere, usque in septem dies, ipsum dent ad judicem, id est, ad vicarium regis, quia non debent amplius homicidium.
      Si aliquis homo inventus fuerit in furto, et mortem acceperit, proinde non debent homicidium.

(1) Texto inserto en la confirmación del Fuero hecha por el rey D. Fernando IV de Castilla en Burgos, el día 14 de Mayo de 1304. El original del documento se encontraba en el año 1847 en el archivo del señor Conde de Oñate y Duque de Nájera, y de él sacó el traslado que se publica D. Tomás Muñoz y Romero, el cual se recoge en su obra "Colección de Fueros Municipales y Cartas Pueblas", Tomo I, 1847, págs. 287 a 298. 23

Texto editado por la asociación "AMIGOS DE LA HISTORIA NAJERILLENSE"

 1/6   página siguiente  >